The Old Ways

Hellenic · Fasti · 3 of 6

LIBER III

Ovid, ed. Thomas Keightley (Latin text)

Bellice, depositis clypeo paullisper et hasta, Mars, ades, et nitidas casside solve comas. Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae. A te, qui canitur, nomina mensis habet. Ipse vides manibus peragi fera bella Minervae; Num minus ingenuis artibus illa vacat? Palladis exemplo ponendae tempora sume Cuspidis; invenies et quod inermis agas. Tum quoque inermis eras, quum te Romana sacerdos Cepit, ut huic urbi semina digna dares. Silvia Vestalis--quid enim vetat inde moveri?-- Sacra lavaturas mane petebat aquas. Ventum erat ad molli declivem tramite ripam: Ponitur e summa fictilis urna coma. Fessa resedit humi, ventosque accepit aperto Pectore, turbatas restituitque comas. Dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae? Fecerunt somnos, et leve murmur aquae. Blanda quies victis furtim subrepit ocellis, Et cadit a mento languida facta manus. Mars videt hanc, visamque cupit, potiturque cupitam, Et sua divina furta fefellit ope. Somnus abit: jacet illa gravis. Jam scilicet intra Viscera, Romanae conditor urbis, eras. Languida consurgit, nec scit, cur languida surgat, Et peragit tales arbore nixa sonos: Utile sit faustumque, precor, quod imagine somni Vidimus! An somno clarius illud erat? Ignibus Iliacis aderam, quum lapsa capillis Decidit ante sacros lanea vitta focos. Inde duae pariter--visu mirabile--palmae Surgunt. Ex illis altera major erat, Et gravibus ramis totum protexerat orbem, Contigeratque nova sidera summa coma. Ecce meus ferrum patruus molitur in illas! Terreor admonitu, corque timore micat. Martia picus avis gemino pro stipite pugnant Et lupa. Tuta per hos utraque palma fuit. Dixerat: et plenam non firmis viribus urnam Sustulit.--Implerat, dum sua visa refert.-- Interea crescente Remo, crescente Quirino, Coelesti tumidus pondere venter erat. Quo minus emeritis exiret cursibus annus, Restabant nitido jam duo signa deo: Silvia fit mater. Vestae simulacra feruntur Virgineas oculis opposuisse manus. Ara deae certe tremuit, pariente ministra, Et subiit cineres territa flamma suos. Haec ubi cognovit contemptor Amulius aequi, --Nam raptas fratri victor habebat opes-- Amne jubet mergi geminos. Scelus unda refugit: In sicca pueri destituuntur humo. Lacte quis infantes nescit crevisse ferino, Et picum expositis saepe tulisse cibos? Non ego te, tantae nutrix Larentia gentis, Nec taceam vestras, Faustule pauper, opes. Vester honos veniet, quum Larentalia dicam: Acceptus Geniis illa December habet. Martia ter senos proles adoleverat annos, Et suberat flavae jam nova barba comae: Omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadae fratres jura petita dabant. Saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti, Et redigunt actos in sua rura boves. Ut genus audierunt, animos pater editus auget, Et pudet in paucis nomen habere casis: Romuleoque cadit trajectus Amulius ense, Regnaque longaevo restituuntur avo. Moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt, Non tamen expediit transiluisse Remo. Jam, modo qua fuerant silvae pecorumque recessus, Urbs erat, aeternae quum pater urbis ait: Arbiter armorum, de cujus sanguine natus Credor, et ut credar, pignora certa dabo, A te principium Romano ducimus anno: Primus de patrio nomine mensis eat. Vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem. Dicitur haec pietas grata fuisse deo. Et tamen ante omnes Martem coluere priores; Hoc dederat studiis bellica turba suis; Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam, Vulcanum tellus Hypsipylea colit: Junonem Sparte Pelopeïadesque Mycenae: Pinigerum Fauni Maenalis ora caput. Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis. Arma ferae genti remque decusque dabant. Quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos: Mensis in his etiam nomine Martis erit. Tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis: Sextus apud populos, Hernica terra, tuos. Inter Aricinos Albanaque tempora constant Factaque Telegoni moenia celsa manu. Quintum Laurentes, bis quintum Aequicolus asper, A tribus hunc primum turba Curensis habet. Et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis Convenit: hic genti quartus utrique deus. Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem, Sanguinis auctori tempora prima dedit. Nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas, Ille minor geminis mensibus annus erat. Nondum tradiderat victas victoribus artes Graecia, facundum, sed male forte genus. Qui bene pugnabat, Romanam noverat artem; Mittere qui poterat pila, disertus erat. Quis tunc aut Hyadas, aut Pliadas Atlanteas Senserat, aut geminos esse sub axe polos? Esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur Sidoniis, Helicen Graja carina notet? Signaque, quae longo frater percenseat anno, Ire per haec uno inense sororis equos? Libera currebant, et inobservata per annum Sidera: constabat sed tamen esse deos. Non illi coelo labentia signa movebant, Sed sua: quae magnum perdere crimen erat. Illa quidem feno; sed erat reverentia feno, Quantam nunc aquilas cernis habere tuas. Pertica suspensos portabat longa maniplos: Unde maniplaris nomina miles habet. Ergo animi indociles et adhuc ratione carentes Mensibus egerunt lustra minora decem. Annus erat, decimum quum luna repleverat orbem. Hic numerus magno tunc in honore fuit; Seu quia tot digiti, per quos numerare solemus: Seu quia bis quino femina mense parit: Seu quod adusque decem numero crescente venitur; Principium spatiis sumitur inde novis. Inde pares centum denos secrevit in orbes Romulus, Hastatos instituitque decem; Et totidem Princeps, totidem Pilanus habebat Corpora, legitimo quique merebat equo. Quin etiam paries totidem Titiensibus idem, Quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit. Assuetos igitur numeros servavit in anno. Hoc luget spatio femina maesta virum. Neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes, Laurea Flaminibus, quae toto perstitit anno, Tollitur, et frondes sunt in honore novae. Janua nunc Regis posita viret arbore Phoebi: Ante tuas fit idem, Curia Prisca, fores. Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, Cedit ab Iliacis laurea cana focis. Adde, quod arcana fieri novus ignis in aede Dicitur, et vires flamma refecta capit. Nec mihi parva fides, annos hinc isse priores, Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. Hinc etiam veteres initi memorantur honores Ad spatium belli, perfide Poene, tui. Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde Incipit, a numero nomina quisquis habet. Primus oliviferis Romam deductus ab arvis Pompilius menses sensit abesse duos: Sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci Nos putat, Egeria sive monente sua. Sed tamen errabant etiam tunc tempora, donec Caesaris in multis haec quoque cura fuit. Non haec ille deus, tantaeque propaginis auctor, Credidit officiis esse minora suis, Promissumque sibi voluit praenoscere coelum, Nec deus ignotas hospes inire domos, Ille moras solis, quibus in sua signa rediret, Traditur exactis disposuisse notis. Is decies senos tercentum et quinque diebus Junxit, et e pleno tempora quarta die. Hic anni modus est. In lustrum accedere debet, Quae consummatur partibus, una dies.

Si licet occultus monitus audire deorum Vatibus, ut certe fama licere putat, Quum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, Dic mihi, matronae cur tua festa colant. Sic ego. Sic posita dixit mihi casside Mavors; Sed tamen in dextra missilis hasta fuit: Nunc primum studiis pacis deus utilis armis Advocor, et gressus in nova castra fero. Nec piget incepti; juvat hac quoque parte morari, Hoc solam ne se posse Minerva putet. Disce, Latinorum vates operose dierum, Quod petis, et memori pectore dicta nota. Parva fuit, si prima velis elementa referre, Roma: sed in parva spes tamen hujus erat. Moenia jam stabant, populis angusta futuris, Credita sed turbae tunc nimis ampla suae. Quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati, Adspice de canna straminibusque domum. In stipula placidi carpebat munera somni, Et tamen ex illo venit in astro toro. Jamque loco majus nomen Romanus habebat, Nec conjux illi, nec socer ullus erat. Spernebant generos inopes vicinia dives, Et male credebar sanguinis auctor ego. In stabulis habitasse, boves pavisse, nocebat, Jugeraque inculti pauca tenere soli. Cum pare quaeque suo coëunt volucresque feraeque, Atque aliquam, de qua procreet, anguis habet. Extremis dantur connubia gentibus: at, quae Romano vellet nubere, nulla fuit. Indolui, patriamque dedi tibi, Romule, mentem. Tolle preces, dixi: quod petis, arma dabunt. Festa para Conso.--Consus tibi cetera dicet Illo facta die, quum sua sacra canes.-- Intumuere Cures, et quos dolor attigit idem, Tum primum generis intulit arma socer. Jamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, Tractaque erant longa bella propinqua mora, Conveniunt nuptae dictam Junonis in aedem, Quas inter mea sic est nurus orsa loqui: O pariter raptae,--quoniam hoc commune tenemus-- Non ultra lente possumus esse piae. Stant acies: sed utra dî sint pro parte rogandi, Eligite; hinc conjux, hinc pater arma tenent, Quaerendum, viduae fieri malimus an orbae. Consilium vobis forte piumque dabo. Consilium dederat: parent, crinemque resolvunt, Maestaque funerea corpora veste tegunt. Jam stabant acies ferro mortique paratae: Jam lituus pugnae signa daturus erat: Quum raptae veniunt inter patresque virosque, Inque sinu natos, pignora cara, ferunt. Ut medium campi passis tetigere capillis, In terram posito procubuere genu; Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes Tendebant ad avos brachia parva suos. Qui poterat, clamabat avum tum denique visum, Et qui vix poterat, posse coactus erat. Tela viris animique cadunt, gladiisque remotis Dant soceri generis accipiuntque manus; Laudatasque tenent natas, scutoque nepotem Fert avus: hic scuti dulcior usus erat. Inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas Oebalides matres non leve munus habent. An, quia committi strictis mucronibus ausae Finierant lacrimis Martia bella suis? Vel, quod erat de me feliciter Ilia mater, Rite colunt matres sacra diemque meum? Quid? quod hiems adoperta gelu nunc denique cedit, Et pereunt victae sole tepente nives; Arboribus redeunt detonsae frigore frondes, Vividaque e tenero palmite gemma tumet; Quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras, Fertilis occultas invenit herba vias. Nunc fecundus ager: pecoris nunc hora creandi: Nunc avis in ramo tecta laremque parat. Tempora jure colunt Latiae fecunda parentes, Quarum militiam votaque partus habet. Adde, quod, excubias ubi rex Romanus agebat, --Qui nunc Esquilias nomina collis habet-- Illic a nuribus Junoni templa Latinis Hac sunt, si memini, publica facta die. Quid moror, et variis onero tua pectora causis? Eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos. Mater amat nuptas: matrum me turba frequentant. Haec nos praecipue tam pia causa decet. Ferte deae flores: gaudet florentibus herbis Haec dea: de tenero cingite flore caput. Dicite, Tu lucem nobis, Lucina, dedisti; Dicite, Tu voto parturientis ades. Si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur, Ut solvat partus molliter illa suos.

Quis mihi nunc dicet, quare coelestia Martis Arma ferant Salii, Mamuriumque canant? Nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae: Nympha, Numae conjux, ad tua facta veni. Vallis Aricinae silva praecinctus opaca Est lacus antiqua religione sacer. Hic latet Hippolytus furiis distractus equorum: Unde nemus nullis illud initur equis. Licia dependent longas velantia sepes, Et posita est meritae multa tabella deae. Saepe potens voti, frontem redimita coronis, Femina lucentes portat ab urbe faces. Regna tenent fortesque manu, pedibusque fugaces; Et perit exemplo postmodo quisque suo. Defluit incerto lapidosus murmure rivus: Saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi. Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis. Illa Numae conjux consiliumque fuit. Principio nimium promptos ad bella Quirites Molliri placuit jure deûmque metu. Inde datae leges, ne firmior omnia posset, Coeptaque sunt pure tradita sacra coli. Exuitur feritas, armisque potentius aequum est, Et cum cive pudet conseruisse manus. Atque aliquis, modo trux, visa jam vertitur ara, Vinaque dat tepidis salsaque farra focis. Ecce deûm genitor rutilas per nubila flammas Spargit, et effusis aethera siccat aquis. Non alias missi cecidere frequentius ignes. Rex pavet, et vulgi pectora terror habet. Cui dea, Ne nimium terrere! piabile fulmen Est, ait, et saevi flectitur ira Jovis. Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi Prodere, Romani numen uterque soli. Nec sine vi tradent; adhibeto vincula captis! Atque ita, qua possint, erudit, arte capi. Lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, Quo posses viso dicere, numen inest. In medio gramen, muscoque adoperta virenti Manabat saxo vena perennis aquae. Inde fere soli Faunus Picusque bibebant. Huc venit, et Fonti rex Numa mactat ovem, Plenaque odorati dîs ponit pocula Bacchi, Cumque suis antro conditus ipse latet. Ad solitos veniunt silvestria numina fontes, Et relevant multo pectora sicca mero. Vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro, Vinclaque sopitas addit in arcta manus. Somnus ut abscessit, tentando vincula pugnant Rumpere: pugnantes fortius illa tenent. Tum Numa, Di nemorum, factis ignoscite nostris, Si scelus ingenio scitis abesse meo; Quoque modo possit fulmen, monstrate, piari. Sic Numa. Sic quatiens cornua Faunus ait: Magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro Fas sit. Habent fines numina nostra suos. Di sumus agrestes, et qui dominemur in altis Montibus. Arbitrium est in sua tela Jovi. Hunc tu non poteris per te deducere coelo: At poteris nostra forsitan usus ope. Dixerat haec Faunus: par est sententia Pici. Deme tamen nobis vincula, Picus ait. Jupiter huc veniet summa deductus ab arce. Nubila promissi Styx mihi testis erit. Emissi quid agant laqueis, quae carmina dicant, Quaque trahant superis sedibus arte Jovem, Scire nefas homini. Nobis concessa canentur, Quaeque pio dici vatis ab ore licet. Eliciunt caelo te, Jupiter; unde minores Nunc quoque te celebrant, Eliciumque vocant. Constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, Terraque subsedit pondere pressa Jovis. Corda micant regis, totoque e pectore sanguis Fugit, et hirsutae diriguere comae. Ut rediit animus, Da certa piamina, dixit, Fulminis, altorum rexque paterque deum, Si tua contigimus manibus donaria puris, Hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat. Annuit oranti: sed verum ambage remota Abdidit, et dubio terruit ore virum. Caede _caput_, dixit. Cui rex, Parebimus, inquit: Caedenda est hortis eruta _cepa_ meis. Addidit hic, _Hominis. Summos_, ait ille, _capillos_. Postulat hic _animam_. Cui Numa, _Piscis_, ait. Risit, et, His, inquit, facito mea tela procures, O vir colloquio non abigende deum! Sed tibi, protulerit quum totum crastinus orbem Cynthius, imperii pignora certa dabo. Dixit, et ingenti tonitru super aethera motum Fertur, adorantem destituitque Numam. Ille redit laetus, memoratque Quiritibus acta. Tarda venit dictis difficilisque fides. At certe credemur, ait, si verba sequatur Exitus. En, audi crastina, quisquis ades. Protulerit terris quum totum Cynthius orbem, Jupiter imperii pignora certa dabit. Discedunt dubii, promissaque tarda videntur, Dependetque fides a veniente die. Mollis erat tellus rorataque mane pruina; Ante sui populus limina regis adest. Prodit et in solio medius consedit acerno. Innumeri circa stantque silentque viri. Ortus erat summo tantummodo margine Phoebus: Sollicitae mentes speque metuque pavent. Constitit, atque caput niveo velatus amictu Jam bene dîs notas sustulit ille manus. Atque ita, Tempus adest promissi muneris, inquit, Pollicitam dictis, Jupiter, adde fidem. Dum loquitur, totum jam sol evolverat orbem, Et gravis aetherio venit ab axe fragor. Ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit. Credite dicenti; mira, sed acta, loquor. A media coelum regione dehiscere coepit: Submisere oculos cum duce turba suo. Ecce levi scutum versatum leniter aura Decidit. A populo clamor ad astra venit. Tollit humo munus caesa prius ille juvenca, Quae dederat nulli colla premenda jugo; Idque _ancile_ vocat, quod ab omni parte recisum est, Quaque notes oculis angulus omnis abest. Tum, memor imperii sortem consistere in illo, Consilium multae calliditatis init. Plura jubet fieri simili caelata figura, Error ut ante oculos insidiantes eat. Mamurius, morum fabraene exactior artis, Difficile est ulli dicere, clausit opus. Cui Numa munificus, Facti pete praemia, dixit: Si mea nota fides, irrita nulla petes. Jam dederat Saliis--a saltu nomina ducunt-- Armaque, et ad certos verba canenda modos. Tum sic Mamurius, Merces mihi gloria detur, Nominaque extreme carmine nostra sonent. Inde sacerdotes operi promissa vetusto Praemia persolvunt, Mamuriumque vocant. Nubere si qua voles, quamvis properabitis ambo, Differ: habent parvae commoda magna morae. Arma movent pugnam, pugna est aliena maritis. Condita quum fuerint, aptius omen erit. His etiam conjux apicati cincta Dialis Lucibus impexas debet habere comas.

Tertia nox emersa suos ubi moverit ignes, Conditus e geminis Piscibus alter erit. Nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille Proximus; a vento nomen uterque tenet.

Quum croceis rorare genis Tithonia conjux Coeperit, et quintae tempora lucis aget; Sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes, Mergetur, visus effugietque tuos. At non effugiet Vindemitor. Hoc quoque causam Unde trahat sidus, parva docere mora est. Ampelon intonsum Satyris Nymphaque creatum Fertur in Ismariis Bacchus amasse jugis. Tradidit huic vitem pendentem ex frondibus ulmi, Quae nunc de pueri nomine nomen habet, Dum legit in ramo pictas temerarius uvas, Decidit: amissum Liber in astra vehit.

Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympian Phoebus, et alatis aethera carpit equis; Quisquis ades, canaeque colis penetralia Vestae, Cratera Iliacis turaque pone focis. Caesaris innumeris, quem maluit ille mereri, Accessit titulis Pontificalis honos. Ignibus aeternis aeterni numina praesunt Caesaris. Imperii pignora juncta vides. De veteris Troiae dignissima praeda favilla, Qua gravis aeneas tutus ab hoste fuit; Ortus ab aenea tangit cognata sacerdos Numina; cognatum, Vesta, tuere caput. Quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes. Vivite inexstincti, flammaque, duxque! precor. Una nota est Martis Nonis, sacrata quod illis Templa putant lucos Vejovis ante duos. Romulus ut saxo lucum circumdedit alto, Quilibet huc, inquit, confuge, tutus eris. O quam de tenui Romanus origine crevit! Turba vetus quam non invidiosa fuit! Ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet, Disce, quis iste deus, curve vocetur ita. Jupiter est juvenis: juveniles adspice vultus. Adspice deinde manum, fulmina nulla tenet. Fulmina post ausos coelum affectare Gigantas Sumpta Jovi: primo tempore inermis erat. Ignibus Ossa novis, et Pelion altior Ossa Arsit, et in solida fixus Olympus humo. Stat quoque capra simul: Nymphae pavisse feruntur Cretides: infanti lac dedit Jovi. Nunc vocor ad nomen. _Vegrandia_ farra colonae, Quae male creveruut, _vescaque_ parva vocant. Vis ea si verbi est, cur non ego _Vejovis_ aedem, aedem non magni suspicer esse Jovis? Jamque, ubi caeruleum variabunt sidera coelum, Suspice; Gorgonei colla videbis equi. Creditur hic caesae gravida cervice Medusae Sanguine respersis prosiluisse jubis. Huic supra nubes et subter sidera lapso Coelum pro terra, pro pede penna fuit. Jamque indignanti nova frena receperat ore, Quum levis Aonias ungula fodit aquas. Nunc fruitur coelo, quod pennis ante petebat, Et nitidus stellis quinque decemque micat.

Protinus adspicies venienti nocte Coronam Gnosida. Theseo crimine facta dea est. Jam bene perjuro mutarat conjuge Bacchum, Quae dedit ingrato fila legenda viro. Sorte tori gaudens, Quid flebam rustica? dixit, Utiliter nobis perfidus ille fuit. Interea Liber depexus crinibus Indos Vincit, et Eoo dives ab orbe redit. Inter captivas facie praestante puellas Grata nimis Baccho filia regis erat. Flebat amans conjux, spatiataque litore curvo Edidit incultis talia verba comis: En iterum similes, fluctus, audite querelas! En iterum lacrimas accipe, arena, meas! Dicebam, memini, perjure et perfide Theseu! Ille abiit: eadem crimina Bacchus habet. Nunc quoque, nulla viro, clamabo, femina credat. Nomine mutato causa relata mea est. O utinam mea sors, qua primum coeperat, isset! Jamque ego praesenti tempore nulla forem! Quid me desertis perituram, Liber, arenis Servabas? potui dedoluisse semel. Bacche levis, leviorque tuis, quae tempora cingunt, Frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas, Ausus es ante oculos adducta pellice nostros Tam bene compositum sollicitare torum. Heu! ubi pacta fides? ubi, quae jurare solebas? Me miseram! quoties haec ego verba loquor! Thesea culpabas, fallacemque ipse vocabas: Judicio peccas turpius ipse tuo. Ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar! Ne toties falli digna fuisse puter! Praecipue cupiam celari Thesea, ne te Consortem culpae gaudeat esse suae. At, puto, praeposita est fuscae mihi candida pellex. Eveniat nostris hostibus ille color! Quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est. Quid facis? amplexus inquinat illa tuos. Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam Conjugis assuetae semper amare virum. Ceperunt matrem formosi cornua tauri; Me tua: me laudant, ille pudendus amor. Ne noceat quod amo! neque enim tibi, Bacche, nocebat, Quod flammas nobis fassus es ipse tuas; Nec, quod nos uris, mirum facis; ortus in igne Diceris, et patria raptus ab igne manu. Illa ego sum, cui tu solitus promittere coelum. Hei mihi, pro coelo qualia dona fero! Dixerat: audibat jamdudum verba querentis Liber, ut a tergo forte secutus erat. Occupat amplexu, lacrimasque per oscula siccat: Et, Pariter coeli summa petamus, ait. Tu mihi juncta toro mihi juncta vocabula sumes; Jam tibi mutatae Libera nomen erit; Sintque tuae tecum faciam monumenta coronae, Vulcanus Veneri quam dedit, illa tibi. Dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes. Aurea per stellas nunc micat illa novem.

Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes, Purpureum rapido qui vehit axe diem; Altera gramineo spectabis Equiria campo, Quem Tiberis curvis in latus urget aquis. Qui tamen ejecta si forte tenebitur unda, Coelius accipiat pulverulentus equos.

Idibus est Annae festum geniale Perennse, Haud procul a ripis, advena Tibri, tuis. Plebs venit, ac virides passim disjecta per herbas Potat, et accumbit cum pare quisque sua. Sub Jove pars durat: pauci tentoria ponunt: Sunt, quibus e ramis frondea facta casa est: Pars ibi pro rigidis calamos statuere columnis, Desuper extentas imposuere togas. Sole tamen vinoque calent, annosque precantur, Quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt. Invenies illic, qui Nestoris ebibat annos: Quae sit per calices facta Sibylla suos. Illic et cantant, quiquid didicere theatris, Et jactant faciles ad sua verba manus: Et ducunt posito duras cratere choreas, Cultaque diffusis saltat amica comis. Quum redeunt, titubant, et sunt spectacula vulgo, Et fortunatos obvia turba vocat. Occurri nuper. Visa est mihi digna relatu Pompa: senem potum pota trahebat anus. Quae tamen haec Dea sit,--quoniam rumoribus errat-- Fabula proposito nulla tacenda meo. Arserat Aeneae Dido miserabilis igne: Arserat exstructis in sua fata rogis: Compositusque cinis, tumulique in marmore carmen Hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat: Praebuit aeneas et causam mortis et ensem: Ipsa sua Dido concidit usa manu. Protinus invadunt Numidae sine vindice regnum, Et potitur capta Maurus Iarba domo; Seque memor spretum, Thalamis tamen, inquit, Elissae En ego, quem toties reppulit illa, fruor! Diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim Amisso dubiae rege vagantur apes. Tertia nudandas acceperat area messes, Inque cavos ierant tertia musta lacus; Pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit Moenia: germanae justa dat ante suae. Mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae, Vertice libatas accipiuntque comas; Terque, Vale, dixit: cineres ter ad ora relatos Pressit, et est illis visa subesse soror. Nacta ratem comitemque fugae pede labitur sequo, Moenia respiciens, dulce sororis opus. Fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae Insula, quam Libyci verberat unda freti. Hanc petit hospitio regis confisa vetusto; Hospes opum dives rex ibi Battus erat. Qui postquam didicit casus utriusque sororis, Haec, inquit, tellus quantulacumque tua est. Et tamen hospitii servasset ad ultima munus, Sed timuit magnas Pygmalionis opes. Signa recensuerat his sol sua: tertius ibat Annus, et exsulibus terra petenda nova est. Frater adest belloque petit, rex arma perosus, Nos sumus imbelles, tu fuge sospes, ait. Jussa fugit, ventoque ratem committit et undis. Asperior quovis aequore frater erat. Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes Parvus ager: Cameren incola turba vocat. Illuc cursus erat; nec longius abfuit inde, Quam quantum novies mittere funda potest. Vela cadunt primo, et dubia librantur ab aura. Findite remigio, navita dixit, aquas. Dumque parant torto subducere carbasa lino, Percutitur rapido puppis adunca Noto, Inque patens aequor, frustra pugnante magistro, Fertur, et ex oculis visa refugit humus. Assiliunt fluctus, imoque a gurgite pontus Vertitur, et canas alveus haurit aquas. Vincitur ars vento, nec jam moderator habenis Utitur, at votis is quoque poscit opem. Jactatur tumidas exsul Phoenissa per undas, Humidaque opposita lumina veste tegit. Tum primum Dido felix est dicta sorori, Et quaecumque aliquam corpore pressit humum. Figitur ad Laurens ingenti flamine litus Puppis, et expositis omnibus hausta perit. Jam pius aeneas regno nataque Latini Auctus erat, populos miscueratque duos. Litore dotali solo comitatus Achate Secretum nudo dum pede carpit iter, Adspicit errantem, nec credere sustinet Annam Esse. Quid in Latios illa veniret agros? Dum secum aeneas, _Anna_ est! exclamat Achates. Ad nomen vultus sustulit illa suos. Quo fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus? Ante oculos miserae fata sororis erant. Sensit et alloquitur trepidam Cythereius heros: Flet tamen admonitu mortis, Elissa, tuae. Anna, per hanc juro, quam quondam audire solebas Tellurem fato prosperiore dari; Perque deos comites, hac nuper sede locatos, Saepe meas illos increpuisse moras. Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste. Hei mihi! credibili fortior illa fuit. Ne refer. Adspexi non illo pectore digna Vulnera, Tartareas ausus adire domos. At tu, seu ratio te nostris appulit oris, Sive deus, regni commoda carpe mei. Multa tibi memores, nil non debemus Elissae. Nomine grata tuo, grata sororis, eris. Talia dicenti--neque enim spes altera restat-- Credidit, errores exposuitque suos. Utque domum intravit Tyrios induta paratus, Incipit Aeneas:--cetera turba silet-- Hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia conjux, Est mihi: consumpsi naufragus hujus opes. Orta Tyro regnum Libyca possedit in ora: Quam precor ut carae more sororis ames. Omnia promittit, falsumque Lavinia vulnus Mente premit tacita, dissimulatque fremens; Donaque quum videat praeter sua lumina ferri Multa palam, mitti clam quoque multa putat. Non tamen exactum, quid agat. Furialiter odit, Et parat insidias, et cupit ulta mori. Nox erat: ante torum visa est adstare sororis Squalenti Dido sanguinolenta coma, Et, Fuge, ne dubita, maestum fuge, dicere, tectum, Sub verbum querulas impulit aura fores. Exsilit, et velox humili super arva fenestra Se jacit;--audacem fecerat ipse timor-- Quaque metu rapitur tunica velata recincta, Currit, ut auditis territa dama lupis. Corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis Creditur, et stagnis occuluisse suis. Sidonis interea magno clamore per agros Quaeritur. Apparent signa notaeque pedum. Ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis. Sustinuit tacitas conscius amnis aquas. Ipsa loqui visa est, _Placidi sum Nympha Numici: Amne perenne latens Anna Perenna vocor_. Protinus erratis laeti vescuntur in agris, Et celebrant largo seque diemque mero. Sunt, quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum: Pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem. Invenies, qui te Nymphen Atlantida dicant, Teque Jovi primes, Anna, dedisse cibos. Haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures Fama, nec a vera dissidet illa fide. Plebs vetus, et nullis etiam tune tuta Tribunis, Fugit, et in sacri vertice mentis abit. Jam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos Victus et humanis usibus apta Ceres. Orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis Pauper, sed multae sedulitatis, anus. Illa levi mitra canos redimita capillos Fingebat tremula rustica liba manu. Atque ita per populum fumantia mane solebat Dividere. Haec populo copia grata fuit. Pace domi facta signum posuere Perennae, Quod sibi defectis illa tulisset opem. Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae, Dicere: nam coëunt certaque probra canunt. Nuper erat dea facta; venit Gradivus ad Annam, Et cum seducta talia verba facit: Mense meo coleris: junxi mea tempora tecum: Pendet ab officio spes mihi magna tuo. Armifer armiferae correptus amore Minervae Uror, et hoc longo tempore vulnus alo. Effice, dî studio similes coëamus in unum. Conveniunt partes hae tibi, comis anus. Dixerat: illa deum promisso ludit inani, Et stultam dubia spem trahit usque mora. Saepius instanti, Mandata peregimus, inquit: Evicta est precibus: vix dedit illa manus. Gaudet amans thalamosque parat. Deducitur illuc Anna tegens vultus, ut nova nupta, suos. Oscula sumpturus subito Mars adspicit Annam; Nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum. Ridet amatorem carae nova diva Minervae; Nec res hac Veneri gratior ulla fuit. Inde joci veteres obscenaque dicta canuntur, Et juvat hanc magno verba dedisse deo. Praeteriturus eram gladios in principe fixos, Quum sic a castis Vesta locuta focis: Ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos. Sacrilegae telis me petiere manus. Ipsa virum rapui, simulacraque nuda reliqui; Quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit. Ille quidem coelo positus Jovis atria vidit, Et tenet in magno templa dicata foro. At quicumque nefas ausi, prohibente deorum Numine, polluerant Pontificale caput, Morte jacent merita. Testes estote Philippi, Et quorum sparsis ossibus albet humus. Hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt Caesaris, ulcisci justa per arma patrem.

Postera quum teneras Aurora refecerit herbas, Scorpios a prima parte videndus erit.

Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho. Bacche, fave vati, dum tua festa cano. Nec referam Semelen; ad quam nisi fulmina secum Jupiter afferret, parvus inermis erat: Nec, puer ut posses maturo tempore nasci, Expletum patrio corpore matris onus. Sithonas et Scythicos longum est narrare triumphos, Et domitas gentes, turifer Inde, tuas. Tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris, Inque tuum furiis acte, Lycurge, genu. Ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra Dicere; sed non est carminis hujus opus. Carminis hujus opus, causas expromere, quare Vilis anus populos ad sua liba vocet. Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt, Liber, et in gelidis herba reperta focis. Te memorant, Gange totoque Oriente subacto, Primitias magno seposuisse Jovi. Cinnama tu primus captivaque tura dedisti, Deque triumphato viscera tosta bove. Nomine ab auctoris ducunt Libamina nomen, Libaque, quod sacris pars datur inde focis. Liba deo fiunt, succis quia dulcibus ille Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt. Ibat arenoso Satyris comitatus ab Hebro: --Non habet ingratos fabula nostra jocos-- Jamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum: aeriferae comitum concrepuere manus. Ecce novae coëunt volucres tinnitibus actae, Quaque movent sonitus aera sequuntur apes. Colligit errantes, et in arbore claudit inani Liber: et inventi praemia mellis habet. Ut Satyri levisque senex tetigere saporem, Quaerebant flavos per nemus omne favos, Audit in exesa stridorem examinis ulmo, Adspicit et ceras dissimulatque senex; Utque piger pandi tergo residebat aselli, Applicat hunc ulmo corticibusque cavis. Constitit ipse super ramoso stipite nixus, Atque avide trunco condita mella petit. Millia crabronum coëunt, et vertice nudo Spicula defigunt, oraque summa notant. Ille cadit praeceps, et calce feritur aselli, Inclamatque suos, auxiliumque rogat. Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis Rident. Percusso claudicat ille genu. Ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat. Hic paret monitis et linit ora luto. Melle pater fruitur, liboque infusa calenti Jure repertori candida mella damus. Femina cur praestet, non est rationis opertae. Femineos thyrso concitat ille chores. Cur anus hoc faciat, quaeris. Vinosior aetas Haec est, et gravidae munera vitis amans. Cur hedera cincta est; Hedera est gratissima Baccho. Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est. Nysiades Nymphae, puerum quaerente noverca, Hanc frondem cunis opposuere novis. Restat, ut inveniam, quare toga libera detur Lucifero pueris, candide Bacche, tuo; Sive, quod ipse puer semper juvenisque videris, Et media est aetas inter utrumque tibi: Seu, quia tu pater es, patres sua pignora natos Commendant curae numinibusque tuis; Sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te Sumitur, et vitae liberioris iter; An quia, quum prisci colerent studiosius agros, Et patrio faceret rure senator opus, Et caperet fasces a curvo consul aratro, Nec crimen duras esset habere manus, Rusticus ad ludos populus veniebat in urbem: Sed dîs, non studiis ille dabatur honos. Luce sua ludos uvae commentor habebat: Quos cum taedifera nunc habet ipse dea. Ergo, ut tironem celebrare frequentia posset, Visa dies dandae non aliena togae. Mite, Pater, caput huc placataque cornua vertas, Et des ingenio vela secunda meo! Itur ad Argeos--qui sint, sua pagina dicet-- Hac, si commemini, praeteritaque die. Stella Lycaoniam vergit proclinis ad Arcton Miluus. Haec illa nocte videnda venit. Quid dederit volucri, si vis cognoscere, coelum: Saturnus regnis ab Jove pulsus erat. Concitat iratus validos Titanas in arma, Quaeque fuit fatis debita, poscit opem. Matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus Parte sui serpens posteriore fuit. Hunc triplici muro lucis incluserat atris Parcarum monitu Styx violenta trium. Viscera qui tauri flammis adolenda dedisset, Sors erat, aeternos vincere posse deos. Immolat hunc Briareus facta ex adamante securi: Et jam jam flammis exta daturus erat. Jupiter alitibus rapere imperat. Attulit illi Miluus, et meritis venit in astra suis.

Una dies media est, et fiunt sacra Minervae, Nomina quae a junctis quinque diebus habent. Sanguine prima vacat, nec fas concurrene ferro. Causa, quod est illa nata Minerva die. Altera tresque super strata celebrantur arena. Ensibus exsertis bellica laeta dea est. Pallada nunc pueri teneraeque ornate puellae. Qui bene placarit Pallada, doctus erit. Pallade placata, lanam mollite, puellae: Discite jam plenas exonerare colos. Illa etiam stantes radio percurrere telas Erudit, et rarum pectine denset opus. Hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers: Hanc cole velleribus quisquis ahena paras. Nec quisquam invita faciet bene vincula plantae Pallade, sit Tychio doctior ille licet; Et licet antiquo manibus collatus Epeo Sit prior, irata Pallade mancus erit. Vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte, Munera de vestris pauca referte deae. Nec vos, turba fere censu fraudata, magistri Spernite; discipulos attrahet illa novos. Quique moves caelum, tabulamque coloribus uris, Quique facis docta mollia saxa manu. Mille dea est operum: certe dea carminis illa est. Si mereor, studiis adsit amica meis. Coelius ex alto qua mons descendit in aequum, Hic ubi non plana est, sed prope plana via est: Parva licet videas Captae delubra Minervae, Quae dea natali coepit habere suo. Nominis in dubio causa est. _Capitale_ vocamus Ingenium sollers: ingeniosa dea est. An, quia de capitis fertur sine matre paterni Vertice cum clypeo prosiluisse suo? An, quia perdomitis ad nos captiva Faliscis Venit? et hoc ipsum littera prisca docet. An, quod habet legem, capitis quae pendere poenas Ex illo jubeat furta reperta loco? A quacumque trahis ratione vocabula, Pallas, Pro ducibus nostris aegida semper habe. Summa dies e quinque tubas lustrare canoras Admonet, et forti sacrificare deae. Nunc potes ad solem sublato dicere vultu: Hic here Phrixeae vellera pressit ovis. Seminibus tostis sceleratae fraude novercae Sustulerat nullas, ut solet, herba comas. Mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet, Quam sterili terrae Delphicus edat opem. Hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles Et juvenis Phrixi funera sorte peti. Usque recusantem cives, et tempus, et Ino Compulerant regem jussa nefanda pati; Et soror, et Phrixus velati tempora vittis Stant simul ante aras junctaque fata gemunt. Adspicit hos, ut forte pependerat aethere mater, Et ferit attonita pectora nuda manu: Inque draconigenam nimbis comitantibus urbem Desilit, et natos eripit inde suos; Utque fugam capiant, aries nitidissimus auro Traditur. Ille vehit per freta longa duos. Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra Femina, quum de se nomina fecit aquae. Paene simul periit, dum vult succurrere lapsae, Frater, et extentas porrigit usque manus. Flebat, ut amissa gemini consorte pericli, Caeruleo junctam nescius esse deo. Litoribus tactis aries fit sidus: at hujus Pervenit in Colchas aurea lana domos.

Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos, Tempora nocturnis aequa diurna feres.

Inde quater pastor saturos ubi clauserit hoedos, Canuerint herbae rore recente quater; Janus adorandus, cumque hoc Concordia mitis, Et Romana Salus, araque Pacis erit. Luna regit menses. Hujus quoque tempora mensis Finit Aventino Luna colenda jugo.