The Old Ways

Hellenic · Fasti · 4 of 6

LIBER IV

Ovid, ed. Thomas Keightley (Latin text)

Alma, fave, dixi, geminorum mater Amorum. Ad vatem vultus rettulit illa suos. Quid tibi, ait, mecum? certe majora canebas. Num vetus in molli pectore vulnus habes? Scis dea, respondi, de vulnere.--Risit, et aether Protinus ex illa parte serenus erat.-- Saucius, an sanus, numquid tua signa reliqui? Tu mihi propositum, tu mihi semper opus. Quae decuit, primis sine crimine lusimus annis: Nunc teritur nostris area major equis. Tempora cum causis annalibus eruta priscis, Lapsaque sub terras ortaque signa cano. Venimus ad quartum, quo tu celeberrima, mensem; Et vatem, et mensem scis, Venus esse tuos. Mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto Contigit, et, Coeptum perfice, dixit, opus. Sensimus, et subito causae patuere dierum. Dum licet, et spirant flamina, navis eat. Si qua tamen pars te de fastis tangere debet, Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes. Hic ad te magna descendit imagine mensis, Et fit adoptiva nobilitate tuus. Hoc pater Iliades, quum longum scriberet annum, Vidit, et auctores rettulit ipse suos. Utque fero Marti primam dedit ordine sortem, Quod sibi nascenti proxima causa fuit; Sic Venerem gradibus multis in gente repertam Alterius voluit mensis habere locum; Principiumque sui generis revolutaque quaerens Saecula, cognatos venit ad usque deos. Dardanon Electra nesciret Atlantide cretum? Scilicet Electran concubuisse Jovi? Hujus Erichthonius: Tros est generatus ab illo: Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn. Proximus Anchisen, cum quo commune parentis Non dedignata est nomen habere Venus, Hinc satus aeneas, pietas spectata per ignes, Sacra, patremque humeris altera sacra, tulit. Venimus ad felix aliquando nomen Iuli, Unde domus Teucros Julia tangit avos. Postumus huic, qui, quod silvis fuit ortus in altis, Silvius in Latia gente vocatus erat; Isque, Latine, tibi pater est: subit Alba Latinum: Proximus est titulis Epytos, Alba, tuis, Ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae, Et tuus est idem, Calpete, factus avus. Quumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, Dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae. Jam tamen Agrippam genitum, Remulumque nepotem Viderat; in Remulum fulmina missa ferunt. Venit Aventinus post hos, locus unde vocatus, Mons quoque. Post illum tradita Procae. Quem sequitur diri Numitor germanus Amuli. Ilia cum Lauso de Numitore sati. Ense cadit patrui Lausus: placet Ilia Marti; Teque parit, gemino juncte Quirine Remo. Ille suos semper Venerem Martemque parentes Dixit, et emeruit vocis habere fidem. Neve secuturi possent nescire nepotes, Tempora dîs generis continuata dedit. Sed Veneris mensem Graio sermone notatum Auguror: a spumis est dea dicta maris. Nec tibi sit mirum Graio rem nomine dici: Itala nam tellus Graecia major erat. Venerat Evander plena cum classe suorum: Venerat Alcides, Graius uterque genus. Hospes Aventinis armentum pavit in herbis Claviger, et tanto est Albula pota deo. Dux quoque Neritius. Testes Laestrygones exstant: Et quod adhuc Circes nomina litus habet. Et jam Telegoni, jam moenia Tiburis udi Stabant, Argolicae quod posuere manus. Venerat Atridae fatis agitatus Halesus, A quo se dictam terra Falisca putat. Adjice Trojanae suasorem Antenora pacis, Et generum Oeniden, Appule Daune, tuum. Serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis Attulit aeneas in loca nostra deos. Hujus erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida: A quo Sulmonis moenia nomen habent, Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae. Me miserum! Scythico quam procul illa solo est! Ergo ego tam longe?--sed supprime, Musa, querelas; Non tibi sunt maesta sacra canenda lyra. Quo non livor abit? Sunt qui tibi mensis honorem Eripuisse velint, invideantque, Venus. Nam, quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit Frigoris asperitas, fetaque terra patet; Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, Quem Venus injecta vindicat alma manu. Illa quidem totum dignissima temperat orbem: Illa tenet nullo regna minora deo: Juraque dat coelo, terrae, natalibus undis, Perque suos initus continet omne genus. Illa deos omnes--longum est narrare--creavit: Illa satis causas arboribusque dedit: Illa rudes animos hominum contraxit in unum, Et docuit jungi cum pare quemque sua. Quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas? Nec coëunt pecudes, si levis absit amor. Cum mare trux aries cornu decertat: at idem Frontem dilectae laedere parcit ovis. Deposita taurus sequitur feritate juvencam, Quem toti saltus, quem nemus omne tremit. Vis eadem, lato quodcumque sub sequore vivit, Servat, et innumeris piscibus implet aquas. Prima feros habitus homini detraxit: ab illa Venerunt cultus mundaque cura sui. Primus amans carmen vigilatum nocte negata Dicitur ad clausas concinuisse fores; Eloquiumque fuit duram exorare puellam: Proque sua causa quisque disertus erat. Mille per hanc artes motae, studioque placendi, Quae latuere prius, multa reperta ferunt. Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi Audeat? a nobis sit procul iste furor. Quid? quod ubique potens, templisque frequentibus aucta, Urbe tamen nostra jus dea majus habet? Pro Troja, Romane, tua Venus arma ferebat; Quum genuit teneram cuspide laesa manum, Coelestesque duas Trojano judice vicit; --Ah! nolim victas hoc meminisse deas!-- Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim Magnus Iuleos Caesar haberet avos. Nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum. Vere nitent terrae: vere remissus ager. Nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt; Nunc tumido gemmas cortice palmes agit. Et formosa Venus formoso tempore digna est, Utque solet, Marti continuata suo. Vere monet curvas materna per aequora puppes Ire, nec hibernas jam timuisse minas. Rite deam Latiae colitis matresque nurusque; Et vos, quîs vittae longaque vestis abest. Aurea marmoreo redimicula solvite collo: Demite divitias: tota lavanda dea est. Aurea siccato redimicula reddite collo: Nunc alii flores, nunc nova danda rosa est. Vos quoque sub viridi myrto jubet illa lavari; Causaque, cur jubeat,--discite--certa subest. Litore siccabat rorantes nuda capillos: Viderunt Satyri, turba proterva, deam. Sensit, et opposita texit sua corpora myrto. Tuta fuit facto: vosque referre jubet. Discite nunc, quare Fortunae tura Virili Detis eo, calida qui locus humet aqua. Aspicit ille locus posito velamine cunctas, Et vitium nudi corporis omne patet. Ut tegat hoc, celetque viros, Fortuna Virilis Praestat, et hoc parvo ture rogata facit. Nec pigeat niveo tritum cum lacte papaver Sumere, et expressis mella liquata favis. Quum primum cupido Venus est deducta marito, Hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit. Supplicibus verbis illam placate: sub illa Et forma, et mores, et bona fama manet. Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est: Cumaeam, veteres, consuluistis anum. Templa jubet Veneri fieri: quibus ordine factis, Inde Venus verso nomina corde tenet. Semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, vultu Respice, totque tuas, diva, tuere nurus. Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae Scorpios in virides praecipitatur aquas. Nox ubi transient, coelumque rubescere primo Coeperit, et tactae rore querentur aves, Semustamque facem vigilata nocte viator Ponet, et ad solitum rusticus ibit opus: Pliades incipiunt humeros relevare paternos, Quae septem dici, sex tamen esse solent; Seu, quod in araplexum sex hinc venere deorum: Nam Steropen Marti concubuisse ferunt: Neptuno Halcyonen, et te, formosa Celaeno: Maian, et Electran, Taygetenque Jovi: Septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit: Poenitet, et facti sola pudore latet; Sive, quod Electra Trojae; spectare ruinas Non tulit, ante oculos opposuitque manum.

Ter sine perpetuo coelum versetur in axe; Ter jungat Titan, terque resolvat equos; Protinus inflexo Berecyntia tibia cornu Flabit, et Idaeae festa Parentis erunt. Ibunt semimares et inania tympana tundent, Aeraque tinnitus sere repulsa dabunt. Ipsa sedens molli comitum cervice feretur Urbis per medias exululata vias. Scena sonat, ludique vocant. Spectate, Quirites! Et fora Marte suo litigiosa vacent. Quaerere multa libet: sed me sonus aeris acuti Terret, et horrendo lotos adunca sono. Da, dea, quas sciter, doctas, Cybeleïa, neptes. Audit, et has curae jussit adesse meae. Pandite mandati memores, Heliconis alumnae, Gaudeat assiduo cur dea Magna sono. Sic ego. Sic Erato:--mensis Cythereïus illi Cessit, quod teneri nomen Amoris habet.-- Reddita Saturno sors haec erat: Optime regum. A nato sceptris excutiere tuis. Ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem Devorat, immersam visceribusque tenet. Saepe Rhea questa est toties fecunda, nec umquam Mater, et indoluit fertilitate sua. Jupiter ortus erat.--Pro magno teste vetustas Creditur; acceptam parce movere fidem.-- Veste latens saxum coelesti gutture sedit. Sic genitor fatis decipiendus erat. Ardua jam dudum resonat tinnitibus Ide, Tutus ut infanti vagiat ore puer. Pars clypeos rudibus, galeas pars tundit inanes: Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit patrem: priscique imitamina facti aera deae comites raucaque terga movent. Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos. Desierat: coepi: Cur huic genus acre leonum Praebeat insolitas ad juga curva jubas? Desieram: coepit: Feritas mollita per illam Creditur. Id curru testificata suo est. At cur turrita caput est ornata corona? An primis turres urbibus illa dedit? Annuit. Unde venit, dixi, sua membra secandi Impetus? Ut tacui, Pieris orsa loqui: Phryx puer in silvis facie spectabilis Attis Turrigeram casto vinxit amore deam. Hunc sibi servari voluit, sua templa tueri: Et dixit, _Semper fac puer esse velis_. Ille fidem jussis dedit; et, _Si mentiar_, inquit, _Ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi_. Fallit, et in Nympha Sagaritide desinit esse, Quod fuit. Hinc poenas exigit ira deae. Naïda vulneribus succidit in arbore factis. Illa perit. Fatum Naïdos arbor erat. Hic furit: et credens thalami procumbere tectum, Effugit et cursu Dindyma summa petit. Et modo, _Tolle faces! Remove_, modo, _verbera!_ clamat. 235 Saepe Palaestinas jurat adesse deas. Ille etiam saxo corpus laniavit acuto, Longaque in immundo pulvere tracta coma est; Voxque fuit, Merui: meritas do sanguine poenas: Ah pereant partes, quae nocuere mihi! Ah pereant! dicebat adhuc: onus inguinis aufert; Nullaque sunt subito signa relicta viri. Venit in exemplum furor hic, mollesque ministri Caedunt jactatis vilia membra comis. Talibus Aoniae facunda voce Camenae; Reddita quaesiti causa furoris erat. Hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petita Venerit, an nostra semper in urbe fuit? Dindymon, et Cybelen, et amoenam fontibus Iden Semper, et Iliacas Mater amavit opes. Quum Trojam. aeneas Italos portaret in agros, Est dea sacriferas paene secuta rates. Sed nondum fatis Latio sua numina posci Senserat, assuetis substiteratque locis. Post, ut Roma potens opibus jam saecula quinque Vidit, et edomito sustulit orbe caput; Carminis Euboici fatalia verba sacerdos Inspicit. Inspectum tale fuisse ferunt: _Mater abest; Matrem jubeo, Romane, requiras. Quum veniet, casta est accipienda manu_. Obscurae sortis Patres ambagibus errant, Quaeve parens absit, quove petenda loco. Consulitur Paean, _Divûm_ que _arcessite Matrem_, Inquit, _et Idaeo est invenienda jugo_. Mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat Attalus: Ausoniis rem negat ille viris. Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus, Et sic est adytis diva locuta suis: _Ipsa peti volui. Ne sit mora: mitte volentem. Dignus Roma locus, quo deus omnis eat_. Ille soni terrore pavens, Proficiscere, dixit; Nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos. Protinus innumerae caedunt pineta secures Illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. Mille manus coëunt: et picta coloribus ustis Coelestum Matrem concava puppis habet. Illa sui per aquas fertur tutissima nati, Longaque Phrixeae stagna sororis adit, Rhoeteumque rapax, Sigeaque litora transit, Et Tenedum, et veteres Eëtionis opes. Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta, Quaque Carysteis frangitur unda vadis. Transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas Icarus, et vastae nomina fecit aquae. Tum laeva Creten, dextra Pelopeïdas undas Deserit, et Veneri sacra Cythera petit. Hinc mare Trinacrium, candens ubi tingere ferrum Brontes, et Steropes, Acmonidesque solent: aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris Prospicit a remis, Ausoniamque tenet. Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum Dividit, et campo liberiore natat: Omnis eques, mixtaque gravis cum plebe senatus Obvius ad Tusci fluminis ora venit; Procedunt pariter matres, nataeque, nurusque. Quaeque colunt sanctos virginitate focos. Sedula fune viri contento brachia lassant. Vix subit adversas hospita navis aquas, Sicca diu tellus fuerat: sitis usserat herbas: Sedit limoso pressa carina vado. Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, Adjuvat et fortes voce sonante manus. Illa velut medio stabilis sedet insula ponto. Attoniti monstro stantque paventque viri. Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto: Nec facies impar nobilitate fuit. Casta quidem, sed non et credita. Rumor iniquus Laeserat, et falsi criminis acta rea est. Cultus et ornatis varie prodisse capillis Obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes. Conscia mens recti famae mendacia risit: Sed nos in vitium credula turba sumus. Haec ubi castarum processit ab agmine matrum, Et manibus puram fluminis hausit aquam, Ter caput irrorat, ter tollit in aethera palmas; --Quicumque adspiciunt, mente carere putant.-- Submissoque genu vultus in imagine divae Figit, et hos edit crine jacente sonos: Supplicis, alma, tuae, genitrix fecunda deorum, Accipe sub certa conditione preces. Casta negor. Si tu damnas, meruisse fatebor; Morte luam poenas judice victa dea. Sed, si crimen abest, tu nostrae pignora vitae Re dabis, et castas casta sequere manus. Dixit, et exiguo funem conamine traxit. Mira, sed et scena testificata loquar. Mota dea est, sequiturque ducem, laudatque sequendo. Index laetitiae fertur in astra sonus. Fluminis ad flexum veniunt: Tiberina priores Ostia dixerunt, unde sinister abit. Nox aderat: querno religant a stipite funem, Dantque levi somno corpora functa cibo. Lux aderat: querno solvunt a stipite funem; Ante tamen posito tura dedere foco: Ante coronatam puppim sine labe juvencam Mactarunt operum conjugiique rudem. Est locus, in Tiberin qua lubricus influit Almo, Et nomen magno perdit ab amne minor. Illic purpurea canus cum veste sacerdos Almonis dominam sacraque lavit aquis. Exululant comites, furiosaque tibia flatur, Et feriunt molles taurea terga manus. Claudia praecedit, laeto celeberrima vultu; Credita vix tandem teste pudica dea. Ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena: Sparguntur junctae flore recente boves. Nasica accepit. Templi non perstitit auctor; Augustus nunc est; ante Metellus erat. Substitit hic Erato. Mora fit, si cetera quaeram. Dic, inquam, parva cur stipe quaerat opes? Contulit aes populus, de quo delubra Metellus Fecit, ait; dandae mos stipis inde manet. Cur vicibus factis ineant convivia, quaero, Tum magis, indictas concelebrentque dapes. Quod bene mutarit sedem Berecyntia, dixit, Captant mutatis sedibus omen idem. Institeram, quare primi Megalesia ludi Urbe forent nostra, quum dea,--sensit enim-- Illa deos, inquit, peperit. Cessere parenti, Principiumque dati Mater honoris habet. Cur igitur Gallos, qui se excidere, vocamus, Quum tanto Phrygia Gallica distet humus? Inter, ait, viridem Cybelen altasque Celaenas, Amnis it insana, nomine Gallus, aqua. Qui bibit inde, furit. Procul hinc discedite, quis est Cura bonae mentis. Qui bibit inde, furit. Non pudet herbosum, dixi, posuisse moretum In dominae mensis? an sua causa subest? Lacte mero veteres usi memorantur et herbis, Sponte sua si quas terra ferebat, ait. Candidus elisae miscetur caseus herbae, Cognoscat priscos ut dea prisca cibos.

Postera quum coelo motis Pallantias astris Fulserit, et niveos Luna levarit equos; Qui dicet, Quondam sacrata est colle Quirini Hac Fortuna die Publica, verus erit

Tertia lux--memini--ludis erat. At mihi quidam Spectanti senior contiguusque loco, Haec, ait, illa dies, Libycis qua Caesar in oris Perfida magnanimi contudit arma Jubae. Dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse Tribunus Glorior. Officio praefuit ille meo. Hanc ego militia sedem, tu pace parasti, Inter bis quinos usus honore Viros. Plura locuturi subito seducimur imbre; Pendula coelestes Libra movebat aquas. Ante tamen, quam summa dies spectacula sistat, Ensifer Orion aequore mersus erit.

Proxima victricem quum Romam inspexerit Eos, Et dederit Phoebo stella fugata locum; Circus erit pompa celeber, numeroque deorum: Primaque ventosis palma petetur equis. Hinc Cereris Ludi. Non est opus indice causae; Sponte deae munus promeritumque patet. Messis erant primis virides mortalibus herbae, Quas tellus nullo sollicitante dabat; Et modo carpebant vivaci cespite gramen, Nunc epulae tenera fronde cacumen erant. Postmodo glans nata est. Bene erat jam glande reperta, Duraque magnificas quercus habebat opes. Prima Ceres homini ad meliora alimenta vocato Mutavit glandes utiliore cibo. Illa jugo tauros collum praebere coëgit; Tum primum soles eruta vidit humus. Aes erat in pretio: chalybeïa massa latebat. Heu heu perpetuo debuit illa tegi! Pace Ceres laeta est, et vos optate, coloni, Perpetuam pacem, perpetuumque ducem. Farra deae, micaeque licet salientis honorem Detis, et in veteres turea grana focos; Et, si tura aberunt, unctas accendite taedas. Parva bonae Cereri, sint modo casta, placent. A bove succincti cultros removete ministri. Bos aret: ignavam sacrificate suem. Apta jugo cervix non est ferienda securi. Vivat, et in dura saepe laboret humo! Exigit ipse locus, raptus ut virginis edam. Plura recognosces: pauca docendus eris. Terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci. Grata domus Cereri. Multas ibi possidet urbes, In quibus est culto fertilis Henna solo. Frigida coelestum matres Arethusa vocarat. Venerat ad sacras et dea flava dapes. Filia consuetis ut erat comitata puellis, Errabat nudo per sua prata pede. Valle sub umbrosa locus est, adspergine multa Humidus ex alto desilientis aquae. Tot fuerant illic, quot habet natura, colores, Pictaque dissimili flore nitebat humus. Quam simul adspexit, Comites accedite, dixit, Et mecum plenos flore referte sinus. Praeda puellares animos oblectat inanis, Et non sentitur sedulitate labor. Haec implet lento calathos e vimine textos, Haec gremium, laxos degravat illa sinus, Illa legit calthas, huic sunt violaria curae, Illa papavereas subsecat ungue comas, Has, hyacinthe, tenes, illas, amarante, moraris, Pars thyma, pars rorem, pars meliloton amant. Plurima lecta rosa est, et sunt sine nomine flores. Ipsa crocos tenues, liliaque alba legit. Carpendi studio paullatim longius itur, Et dominam casu nulla secuta comes. Hanc videt, et visam patruus velociter aufert, Regnaque caeruleis in sua portat equis. Illa quidem clamabat, _Io carissima mater, Auferor!_ ipsa suos abscideratque sinus. Panditur interea Diti via; namque diurnum Lumen inassueti vix patiuntur equi. At chorus aequalis, cumulatis flore canistris, Persephone, clamant, ad tua dona veni. Ut clamata silet, monies ululatibus implent, Et feriunt maesta pectora nuda manu. Attonita est plangore Ceres,--modo venerat Hennam-- Nec mora, _Me miseram! filia_, dixit, _ubi es?_ Mentis inops rapitur, quales audire solemus Threïcias fusis Maenadas ire comis. Ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto, Et quaerit fetus per nemus omne suos; Sic dea: nec retinet gemitus, et concita cursu Fertur, et e campis incipit, Henna, tuis. Inde puellaris nacta est vestigia plantae, Et pressam noto pondere vidit humum. Forsitan illa dies erroris summa fuisset, Si non turbassent signa reperta sues. Jamque Leontinos Amenanaque flumina cursu Praeterit, et ripas, herbifer Aci, tuas: Praeterit et Cyanen, et fontem lenis Anapi, Et te, vorticibus non adeunde Gela. Liquerat Ortygien, Megareaque, Pantagienque, Quaque Symaetheas accipit aequor aquas, Antraque Cyclopum, positis exusta caminis, Quique locus curvae nomina falcis habet: Himeraque, et Didymen, Acragantaque, Tauromenonque, Sacrorumque Melan pascua laeta boum. Hinc Camerinan adit, Thapsonque et Heloria tempe, Quaque patet Zephyro semper apertus Eryx. Jamque Peloriaden, Lilybaeaque, jamque Pachynon Lustrarat, terrae cornua prima suae. Quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querelis Implet, ut amissum quum gemit ales Ityn; Perque vices modo, _Persephone_, modo, _Filia_, clamat. Clamat, et alternis nomen utrumque ciet. Sed neque Persephone Cererem, neque filia matrem Audit, et alternis nomen utrumque perit. Unaque, pastorem vidisset an arva colentem, Vox erat, _Hac gressus si qua puella tulit_? Jam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur Omnia; jam vigiles conticuere canes. Alta jacet vasti super ora Typhoëos aetne, Cujus anhelatis ignibus ardet humus. Illic accendit geminas pro lampade pinus: Hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur. Est specus exesi structura pumicis asper; Non homini regio, non adeunda ferae. Quo simul ac venit, frenatos curribus angues Jungit, et aequoreas sicca pererrat aquas. Effugit et Syrtes, et te, Zaneltaea Charybdi, Et vos, Nissei naufraga monstra, canes; Hadriacumque patens late, bimaremque Corinthon. Sic venit ad portus, Attica terra, tuos. Hic primum sedit gelido maetissima saxo. Illud Cecropidae nunc quoque _triste_ vocant. Sub Jove duravit multis immota diebus, Et lunae patiens, et pluvialis aquae. Fors sua cuique loco est. Quo nunc Cerealis Eleusin, Dicitur hoc Celei rura fuisse senis. Ille domum glandes excussaque mora rubetis Portat, et arsuris arida ligna focis. Filia parva duas redigebat rupe capellas, Et tener in cunis filius aeger erat. Mater, ait virgo,--mota est dea nomine matris-- Quid facis in solis incomitata jugis? Restitit et senior, quamvis onus urget, et orat, Tecta suae subeat quantulacumque casae. Ille negat.--Simularat anum, mitraque capillos Presserat--Instanti talia dicta refert: Sospes eas, semperque parens! Mihi filia rapta est. Heu! melior quanto sors tua sorte mea! Dixit, et, ut lacrimae,--neque enim lacrimare deorum est-- Decidit in tepidos lucida gutta sinus. Flent pariter molles animis, virgoque senexque. E quibus haec justi verba fuere senis: Sic tibi, quam raptam quereris, sit filia sospes; Surge, nec exiguae despice tecta casae. Cui dea, _Duc_, inquit: _scisti, qua cogere posses_; Seque levat saxo, subsequiturque senem. Dux comiti narrat, quam sit sibi filius aeger, Nec capiat somnos, invigiletque malis. Illa soporiferum, parvos initura penates, Colligit agresti lene papaver humo. Dum legit, oblito fertur gustasse palato, Longamque imprudens exsoluisse famem. Quae quia principio posuit jejunia noctis, Tempus habent Mystae sidera visa cibi. Limen ut intravit, luctus videt omnia plena. Jam spes in puero nulla salutis erat. Matre salutata,--mater Metanira vocatur-- Jungere dignata est os puerile suo. Pallor abit, subitaeque vigent in corpore vires. Tantus coelesti venit ab ore vigor! Tota domus laeta est, hoc est, materque, paterque, Nataque: tres illi tota fuere domus. Mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte, Pomaque, et in teneris aurea mella favis. Abstinet alma Ceres, somnique papavera causas Dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer. Noctis erat medium, placidique silentia somni; Triptolemum gremio sustulit illa suo, Terque manu permulsit eum: tria carmina dixit, Carmina mortali non referenda sono; Inque foco pueri corpus vivente favilla Obruit, humanum purget ut ignis onus. Excutitur somno stulte pia mater, et amens, _Quid facis?_ exclamat, membraque ab igne rapit. Cui Dea, Dum non es, dixit scelerata fuisti: Irrita materno sunt mea dono metu. Iste quidem mortalis erit, sed primus arabit, Et seret, et culta praemia tollet humo. Dixit, et egrediens nubem trahit, inque dracones Transit, et aligero tollitur axe Ceres. Sunion expositum, Piraeaque tuta recessu Linquit, et in dextrum quae jacet ora latus. Hinc init aegaeum, quo Cycladas adspicit omnes, Ioniumque rapax, Icariumque legit; Perque urbes Asiae longum petit Hellespontum: Divereumque locis alta pererrat iter. Nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos: Hinc Libys, hinc Meroë, siccaque terra subest. Nunc adit Hesperios, Rhenum, Rhodanumque, Padumque, Teque future parens, Tibri, potentis aquae. Quo feror? immensum est erratas dicere terras: Praeteritus Cereri nullus in orbe locus. Errat et in coelo, liquidique immunia ponti Alloquitur gelido proxima signa polo: Parrhasides stellae,--namque omnia nosse potestis, aequoreas numquam quum subeatis aquas-- Persephonen miserae natam monstrate parenti. Dixerat: huic Helice talia verba refert: Crimine nox vacua est. Solem de virgine rapta Consule, qui late facta diurna videt. Sol aditus, Quam quaeris, ait, ne vana labores, Nupta Jovis fratri tertia regna tenet. Questa diu secum sic est affata Tonantem: --Maximaque in vultu signa dolentis erant-- Si memor es, de quo mihi sit Proserpina nata; Dimidium curae debet habere tuae. Orbe pererrato, sola est injuria facti Cognita: commissi praemia raptor habet. At neque Persephone digna est praedone marito, Nec gener hoc nobis more parandus erat. Quid gravius victore Gyge captiva tulissem, Quam nunc, te coeli sceptra tenente, tuli? Verum impune ferat: nos haec patiamur inultae. Reddat, et emendet facta priora novis. Jupiter hanc lenit, factumque excusat amore, Nec gener est nobis ille pudendus, ait. Non ego nobilior. Posita est mihi regia coelo: Possidet alter aquas: alter inane Chaos. Sed si forte tibi non est mutabile pectus, Statque semel juncti rumpere vincla tori; Hoc quoque tentemus, siquidem jejuna remansit: Sin minus, inferni conjugis uxor erit. Tartara jussus adit sumptis Caducifer alis, Speque redit citius, visaque certa refert. Rapta tribus, dixit, solvit jejunia granis, Punica quae lento cortice poma tegunt. Haud secus indoluit, quam si modo rapta fuisset, Maesta parens, longa vixque refecta mora est. Atque ita, Nec nobis coelum est habitabile, dixit: Taenaria recipi me quoque valle jube. Et factura fuit, pactus nisi Jupiter esset, Bis tribus ut coelo mensibus illa foret. Tum demum vultumque Ceres animumque recepit, Imposuitque suae spicea serta comae. Largaque provenit cessatis messis in arvis. Et vix congestas area cepit opes. Alba decent Cererem: vestes Cerealibus albas Sumite; nunc pulli velleris usus abest.

Occupat Apriles Idus cognomine Victor Jupiter: hac illi sunt data templa die. Hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro Atria Libertas coepit habere sua.

Luce secutura tutos pete, navita, portus: Ventus ab occasu grandine mixtus erit. Scilicet, ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar Grandine militia contudit arma sua.

Tertia post Veneris quum lux surrexerit Idus, Pontifices, forda sacra litate bove. _Forda_, ferens bos est fecundaque, dicta ferendo: Hinc etiam _fetus_ nomen habere putant. Nunc gravidum pecus est: gravidae nunc semine terrae. Telluri plenae victima plena datur. Pars cadit arce lovis: ter denas Curia vaccas Accipit, et largo sparsa cruore madet. Ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri, Sectaque fumosis exta dedere focis; Igne cremat vitulos, quae natu maxima Virgo est, Luce Palis populos purget ut ille cinis. Rege Numa, fructu non respondente labori, Irrita decepti vota colentis erant. Nam modo siccus erat gelidis Aquilonibus annus, Nunc ager assidua luxuriabat aqua; Saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis. Et levis obsesso stabat avena solo: Et pecus ante diem partus edebat acerbos, Agnaque nascendo saepe necabat ovem. Silva vetus nullaque diu violata securi Stabat, Maenalio sacra relicta deo. Ille dabat tacitis animo responsa quieto Noctibus. Hic geminas rex Numa mactat oves. Prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno. Sternitur in duro vellus utrumque solo. Bis caput intonsum fontana spargitur unda, Bis sua faginea tempora fronde tegit. Usus abest Veneris: nec fas animalia mensis Ponere, nec digitis annulus ullus inest. Veste rudi tectus supra nova vellera corpus Ponit, adorato per sua verba deo. Interea placidam redimita papavere frontem Nox venit, et secum somnia nigra trahit. Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro, Edidit a dextro talia dicta toro: Morte boum tibi, Rex, Tellus placanda duarum: Det sacris animas una necata duas. Excutitur terrore quies; Numa visa revolvit, Et secum ambages caecaque jussa refert. Expedit errantem nemori gratissima conjux, Et dixit, _Gravidae posceris exta bovis_. Exta bovis dantur gravidae; felicior annus Provenit, et fructum terra pecusque ferunt. Hanc quondam Cytherea diem properantius ire Jussit, et aetherios praecipitavit equos, Ut titulum imperii quam primum luce sequenti Augusto juveni prospera bella darent.

Sed jam praeteritas quartus ubi Lucifer Idus Respicit, hac Hyades Dorida nocte petunt. Tertia post Hyadas quum lux erit orta remotas, Carcere partitos Circus habebit equos. Cur igitur missae vinctis ardentia taedis Terga ferant vulpes, causa docenda mihi. Frigida Carseolis, nec olivis apta ferendis Terra, sed ad segetes ingeniosus ager. Hac ego Pelignos, natalia rura, petebam, Parva, sed assiduis humida semper aquis, Hospitis antiqui solitas intravimus aedes: Dempserat emeritis jam juga Phoebus equis. Is mihi multa quidem, sed et haec, narrare solebat, Unde meum praesens instrueretur opus: Hoc, ait, in campo--campumque ostendit--habebat Rus breve cum duro parca colona viro. Ille suam peragebat humum, sive usus aratri, Seu curvae falcis, sive bidentis erat. Haec modo verrebat stantem tibicine villam: Nunc matris plumis ova fovenda dabat; Aut virides malvas, aut fungos colligit albos, Aut humilem grato calfacit igne focum. Et tamen assiduis exercet brachia telis, Adversusque minas frigoris arma parat. Filius hujus erat primo lascivus in aevo, Addideratque annos ad duo lustra duos. Is capit extremi vulpem convalle salicti: Abstulerat multas illa cohortis aves. Captivam stipula fenoque involvit, et ignes Admovet. Urentes effugit illa manus. Qua fugit, incendit vestitos messibus agros: Damnosis vires ignibus aura dabat. Factum abiit: monumenta manent; nam vivere captam Nunc quoque lex vulpem Carseolana vetat. Utque luat poenas gens haec, Cerealibus ardet, Quoque modo segetes perdidit, ipsa perit.

Postera quum veniet terras visura patentes Memnonis in roseis lutea mater equis; De duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen, Sol abit: egresso victima major adest. Vacca sit an taurus, non est cognoscere promptum: Pars prior apparet: posteriora latent. Seu tamen est taurus, sive est hoc femina signum, Junone invita munus amoris habet.

Nox abiit, oriturque Aurora. Palilia poscor. Non poscor frustra, si favet alma Pales. Alma Pales, faveas pastoria sacra canenti, Prosequor officio si tua festa pio. Certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales, Saepe tuli plena februa casta manu. Certe ego transilui positas ter in ordine flammas, Udaque roratas laurea misit aquas. Mota dea est, operique favet. Navalibus exit Puppis: habent ventos jam mea vela suos. I, pete virginea, populus, suffimen ab ara: Vesta dabit; Vestae munere purus eris. Sanguis equi suffimen erit, vitulique favilla. Tertia res durae culmen inane fabae. Pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra. Unda prius spargat, virgaque verrat humum. Frondibus et fixis decorentur ovilla ramis, Et tegat ornatas longa corona fores. Caerulei fiant vivo de sulfure fumi; Tactaque fumanti sulfure balet ovis. Ure maris rores, taedamque, herbasque Sabinas, Et crepet in mediis laurus adusta focis; Libaque de milio milii fiscella sequatur: Rustica praecipue est hoc dea laeta cibo. Adde dapes mulctramque suas: dapibusque resectis Silvicolam tepido lacte precare Palen. Consule, dic, pecori pariter pecorisque magistris: Effugiat stabulis noxa repulsa meis. Sive sacro pavi, sedive sub arbore sacra, Pabulaque in bustis inscia carpsit ovis: Seu nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae Sunt oculis Nymphae, semicaperve deus: Seu mea falx ramo lucum spoliavit opaco, Unde data est aegrae fiscina frondis ovi; Da veniam culpae: nec, dum degrandinat, obsit Agresti Fauno supposuisse pecus; Nec noceat turbasse lacus. Ignoscite, Nymphae, Mota quod obscuras ungula fecit aquas. Tu, dea, pro nobis Fontes fontanaque placa Numina; tu sparsos per nemus omne deos. Nec Dryadas, nec nos videamus labra Dianae Nec Faunum, medio quum premit arva die. Pelle procul morbos. Valeant hominesque gregesque; Et valeant vigiles, provida turba, canes; Neve minus multas redigam, quam mane fuerunt, Neve gemam referens vellera rapta lupo. Absit iniqua fames. Herb frondesque supersint, Quaeque lavent artus, quaeque bibantur, aquae, Ubera plena premam: referat mihi caseus aera, Dentque viam liquido vimina rara sero; Sitque salax aries, conceptaque semina conjux Reddat, et in stabulo multa sit agna meo; Lanaque proveniat, nullas laesura puellas, Mollis, et ad teneras quamlibet apta manus. Quae precor, eveniant: et nos faciamus ad annum Pastorum dominae grandia liba Pali. His dea placanda est: haec tu conversus ad ortus Dic ter, et in vivo perlue rore manus. Tum licet, apposita, veluti cratere, camella, Lac niveum potes, purpureamque sapam; Moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos Trajicias celeri strenua membra pede. Expositus mos est. Moris mihi restat origo. Turba facit dubium, coeptaque nostra tenet. Omnia purgat edax ignis, vitiumque metallis Excoquit; idcirco cum duce purgat oves. An, quia cunctarum contraria semina rerum Sunt duo discordes, ignis et unda, dei; Junxerunt elementa patres, aptumque putarunt Ignibus et sparsa tangere corpus aqua? An, quod in his vitae causa est; haec perdidit exsul: His nova fit conjux: haec duo magna putant? Vix equidem credo. Sunt qui Phaëthonta referri Credant, et nimias Deucalionis aquas. Pars quoque, quum saxis pastores saxa feribant, Scintillam subito prosiluisse ferunt. Prima quidem periit: stipulis excepta secunda est. Hoc argumentum flamma Palilis habet. An magis hunc morem pietas Aeneïa fecit, Innocuum victo cui dedit ignis iter? Hoc tamen est vero propius, quum condita Roma est, Transferri jussos in nova tecta Lares, Mutantesque domum tectis agrestibus ignem Et cessaturae supposuisse casae; Per flammas saluisse pecus, saluisse colonos. Quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo. Ipse locus causas vati facit. Urbis origo Venit. Ades factis, magne Quirine, tuis. Jam luerat poenas frater Numitoris, et omne Pastorum gemino sub duce vulgus erat: Contrahere agrestes, et moenia ponere utrique Convenit. Ambigitur, moenia ponat uter. Nil opus est, dixit, certamine, Romulus, ullo. Magna fides avium est: experiamur aves. Res placet. Alter init nemorosi saxa Palati: Alter Aventinum mane cacumen init. Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine. Pacto Statur: et arbitrium Romulus urbis habet. Apta dies legitur, qua moenia signet aratro. Sacra Palis suberant: inde movetur opus. Fossa fit ad solidum: fruges jaciuntur in ima, Et de vicino terra petita solo. Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara, Et novus accenso fungitur igne focus. Inde premens stivam designat moenia sulco; Alba jugum niveo cum bove vacca tulit. Vox fuit haec regis: Condenti, Jupiter, urbem, Et genitor Mavors, Vestaque mater ades, Quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti: Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus. Longa sit huic aetas, dominaeque potentia terrae: Sitque sub hac oriens occiduusqne dies. Ille precabatur: tonitru dedit omina laevo Jupiter, et laevo fulmina missa polo. Augurio laeti jaciunt fundamina cives, Et novus exiguo tempore murus erat. Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat; Sintque, Celer, curae, dixerat, ista tuae, Neve quis aut muros, aut factam vomere fossam Transeat; audentem talia dede neci. Quod Remus ignorans, humiles contemnere muros Coepit, et, _His populus_, dicere, _tutus erit_? Nec mora, transiluit. Rutro Celer occupat ausum. Ille premit duram sanguinolentus humum. Haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas Devorat, et clausum pectore vulnus habet. Flere palam non vult, exemplaque fortia servat, Sicque meos muros transeat hostis, ait. Dat tamen exsequias: nec jam suspendere fletum Sustinet, et pietas dissimulata patet; Osculaque applicuit posito suprema feretro, Atque ait, _Invito frater adempte, vale_! Arsurosque artus unxit. Fecere, quod ille, Faustulus, et maestas Acca soluta comas. Tum juvenem nondum facti flevere Quirites; Ultima plorato subdita flamma rogo est. Urbs oritur--quis tunc hoc ulli credere posset?-- Victorem terris impositura pedem. Cuncta regas, et sis magno sub Caesare semper: Saepe etiam plures nominis hujus habe; Et quoties steteris domito sublimis in orbe, Omnia sint humeris inferiora tuis.

Dicta Pales nobis. Idem Vinalia dicam. Una tamen media est inter utramque dies. Numina vulgares Veneris celebrate puellae. Multa professarum quaestibus apta Venus. Poscite ture dato formam populique favorem; Poscite blanditias, dignaque verba joco: Cumque sua dominae date grata sisymbria myrto, Textaque composita juncea vincla rosa. Templa frequentari Collinae proxima portae Nunc decet: a Siculo nomina colle tenent. Utque Syracusas Arethusidas abstulit armis Claudius, et bello te quoque cepit, Eryx; Carmine vivacis Venus est translata Sibyllae, Inque suae stirpis maluit urbe coli. Cur igitur Veneris festum Vinalia dicant, Quaeritis, et quare sit Jovis ista dies. Turnus an aeneas Latiae gener esset Amatae, Bellum erat. Etruscas Turnus adorat opes. Clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis, Et vel equo magnus, vel pede major erat. Quem Rutuli Turnusque suis adsciscere tentant Partibus. Haec contra dux ita Tuscus ait: Stat mihi non parvo virtus mea. Vulnera testor, Armaque, quae sparsi sanguine saepe meo: Qui petis auxilium, non grandia divide mecum Praemia de lacubus proxima musta tuis. Nulla mora est operae; vestrum dare, vincere nostrum est. Quam velit aeneas ista negata mihi! Annuerant Rutuli: Mezentius induit arma. Induit aeneas, alloquiturque Jovem: Hostica Tyrrheno vota est vindemia regi; Jupiter, e Latio palmite musta feres. Vota valent meliora: cadit Mezentius ingens, Atque indignanti pectore plangit humum. Venerat auctummus, calcatis sordidus uvis: Redduntur merito debita vina Jovi. Dicta dies hinc est Vinalia. Jupiter illam Vindicat, et festis gaudet inesse suis.

Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit; In medio cursu tempora veris erunt; Et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles: Signaque dant imbres: exoriturque Canis. Hac mihi Nomento Romam quum luce redirem, Obstitit in media candida pompa via. Flamen in antiquae lucum Robiginis ibat, Exta canis flammis, exta daturas ovis. Protinus accessi, ritus ne nescius essem. Edidit haec Flamen verba, Quirine, tuus: Aspera Robigo, parcas Cerealibus herbis, Et tremat in summa leve cacumen humo. Tu sata sideribus coeli nutrita secundis Crescere, dum fiant falcibus apta, sinas. Vis tua non levis est. Quae tu frumenta notasti, Maestus in amissis illa colonus habet. Nec venti tantum Cereri nocuere, nec imbres; Nec sic marmoreo pallet adusta gelu; Quantum, si culmos Titan incalfacit udos. Tum locus est irae, diva timenda, tuae. Parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer, Neve noce cultis: posse nocere sat est; Neu teneras segetes, sed durum amplectere ferrum, Quodque potest alios perdere, perde prior. Utilius gladios et tela nocentia carpes. Nil opus est illis: otia mundus agit. Sarcula nunc, durusque bidens, et vomer aduncus, Ruris opes niteant: inquinet arma situs; Conatusque aliquis vagina ducere ferrum, Adstrictum longa sentiat esse mora. At tu ne viola Cererem, semperque colonus Absenti possit solvere vota tibi. Dixerat:--a dextra villis mantele solutis, Cumque meri patera turis acerra fuit.-- Tura focis vinumque dedit, fibrasque bidentis, Turpiaque obscenae--vidimus--exta canis. Tum mihi, Cur detur sacris nova victima, quaeris; --Quaesieram--causam percipe, Flamen ait: Est Canis--Icarium dicunt--quo sidere moto Tosta sitit tellus, praecipiturque seges. Pro cane sidereo canis hic imponitur arae, Et, quare pereat, nil nisi nomen habet.

Quum Phrygis Assaraci Titania fratre relicto Sustulit immenso ter jubar orbe suum, Mille venit variis florum dea nexa coronis: Scena joci morem liberioris habet. Exit et in Maias sacrum Morale Kalendas. Tunc repetam: nunc me grandius urget opus. Aufert Vesta diem: cognati Vesta recepta est Limine. Sic justi constituere senes. Phoebus habet partem; Vestas pars altera cessit: Quod superest illis, tertius ipse tenet. State Palatinae laurus, praetextaque quercu Stet domus. Aeternos tres habet una deos.