
Hellenic · Fasti · 5 of 6
LIBER V
Ovid, ed. Thomas Keightley (Latin text)
Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi. Non satis est liquido cognita causa mihi. Ut stat, et incertus qua sit sibi nescit cundum, Quum videt ex omni parte viator iter: Sic, quia posse datur diversas reddere causas, Qua ferar, ignoro, copiaque ipsa nocet. Dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes Grata Medussei signa tenetis equi. Dissensere deae. Quarum Polyhymnia coepit Prima--Silent aliae, dictaque mente notant.-- Post chaos, ut primum data sunt tria corpora mundo, Inque novas species omne recessit opus; Pondere terra suo subsedit, et sequora traxit: At coelum levitas in loca summa tulit. Sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus, Et vos Lunares exsiluistis equi. Sed neque Terra diu Coelo, nec cetera Phoebo Sidera cedebant: par erat omnis honos. Saepe aliquis solio quod tu, Saturne, tenebas, Ausus de media plebe sedere deus; Et latus Oceano quisquam deus advena junxit, Tethys et extremo saepe recepta loco est; Donec Honos, placidoque decens Reverentia vultu Corpora legitimis imposuere toris. Hinc sata Majestas, quae mundum temperat omnem, Quaque die partu est edita, magna fuit. Nec mora: consedit medio sublimis Olympo, Aurea, purpureo conspicienda sinu. Consedere simul Pudor et Metus. Omne videres Numen ad hanc vultus composuisse suos. Protinus intravit mentes suspectus honorum. Fit pretium dignis, nec sibi quisque placet. Hic status in coelo multos permansit in annos: Dum senior fatis excidit arce deus. Terra feros partus, immania monstra, Gigantas Edidit, ausuros in Jovis ire domum. Mille manus illis dedit, et pro cruribus angues: Atque ait, In magnos arma movete deos. Exstruere hi montes ad sidera summa parabant, Et magnum bello sollicitare Jovem. Fulmina de coeli jaculatus Jupiter arce Vertit in auctores pondera vasta suos. His bene Majestas armis defensa deorum Restat: et ex illo tempore firma manet. Assidet illa Jovi: Jovis est fidissima custos, Et praestat sine vi sceptra tenenda Jovi. Venit et in terras: coluerunt Romulus illam, Et Numa: mox alii, tempore quisque suo. Illa patres in honore pio matresque tuetur: Illa comes pueris virginibusque venit. Ilia datos fasces commendat, eburque curule: Illa coronatis alta triumphat equis. Finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt Clioque, et curvae scita Thalia lyrae. Excipit Uranie: fecere silentia cunctae, Et vox audiri nulla, nisi illa, potest, Magna fuit quondam capitis reverentia cani, Inque suo pretio ruga senilis erat. Martis opus juvenes animosaque bella gerebant, Et pro dîs aderant in statione suis. Viribus illa minor, nec habendis utilis armis, Consilio patriae saepe ferebat opem. Nec nisi post annos patuit tunc Curia seros, Nomen et aetatis mite Senatus erat. Jura dabat populo senior: finitaque certis Legibus est aetas, unde petatur honos. Et medius juvenum, non indignantibus ipsis, Ibat, et interior, si comes unus erat. Verba quis auderet coram sene digna rubore Dicere; censuram longa senecta dabat. Romulus hoc vidit, selectaque pectora Patres Dixit. Ad hos urbis summa relata novae. Hinc sua majores posuisse vocabula Maio Tangor, et aetati consuluisse suae. Et Numitor dixisse potest, Da, Romule, mensem Hunc senibus! nec avum sustinuisse nepos. Nec leve praepositi pignus successor honoris Junius, a juvenum nomine dictus, adest. Tum sic, neglectos hedera redimita capillos, Prima sui coepit Calliopea chori: Duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, Qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis. Hinc sata Pleïone cum coelifero Atlante Jungitur, ut fama est, Pleïadasque parit. Quarum Maia suas forma superasse sorores Traditur, et summo concubuisse Jovi. Haec enixa jugo cupressiferae Cyllenes, Aetherium volucri qui pede carpit iter. Arcades hunc, Ladonque rapax, et Maenalon ingens Rite colunt, Luna credita terra prior. Exsul ab Arcadia Latios Evander in agros Venerat, impositos attuleratque deos. Hic, ubi nunc Roma est orbis caput, arbor et herbae, Et paucae pecudes, et casa rara fuit. Quo postquam ventum, Consistite! praescia mater, Nam locus imperii rus erit istud, ait. Et matri et vati paret Nonacrius heros, Inque peregrina constitit hospes humo. Sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis Has docuit gentes, alipedisque dei. Semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, Quum lustrant celebres vellera secta vias. At tu materno donasti nomine mensem, Inventor curvae, furibus apte, fidis. Nec pietas haec prima tua est: septena putaris, Pleïadum numerum, fila dedisse lyrae. Haec quoque desierat; laudata est voce sororum, Quid faciam? turbae pars habet omnis idem. Gratia Pieridum nobis aequaliter adsit, Nullaque laudetur plusve minusve mihi.
Ab Jove surgat opus, Prima mihi nocte videnda Stella est in cunas officiosa Jovis. Nascitur Oleniae signum pluviale Capellae: Illa dati coelum praemia lactis habet. Naïs Amalthea, Cretaea nobilis Ida, Dicitur in silvis occuluisse Jovem. Huic fuit haedorum mater formosa duorum, Inter Dictaeos conspicienda greges, Cornibus aëriis atque in sua terga recurvis, Ubere, quod nutrix posset habere Jovis. Lac dabat illa deo. Sed fregit in arbore cornu: Truncaque dimidia parte decor is erat. Sustulit hoc Nymphe, cinxitque recentibus herbis, Et plenum pomis ad Jovis ora tulit. Ille, ubi res coeli tenuit, solioque paterno Sedit, et invicto nil Jove majus erat, Sidera nutricem, nutricis fertile cornu Fecit; quod dominae nunc quoque nomen habet.
Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae Aram constitui, signaque parva deûm. Voverat illa quidem Curius: sed multa vetustas Destruit, et saxo longa senecta nocet. Causa tamen positi fuerat cognominis illis, Quod praestant oculis omnia tuta suis. Stant quoque pro nobis, et praesunt moenibus urbis, Et sunt praesentes, auxiliumque ferunt. At canis ante pedes, saxo fabricatus eodem, Stabat. Quae standi cum Lare causa fuit? Servat uterque domum, domino quoque fidus uterque. Compita grata deo: compita grata cani. Exagitant et Lar, et turba Diania, fures: Pervigilantque Lares, pervigilantque canes. Bina gemellorum quaerebam signa deorum, Viribus annosse facta caduca morae: Mille Lares, Geniumque ducis, qui tradidit illos, Urbs habet: et vici numina trina colunt. Quo feror? Augustus mensis mihi carminis hujus Jus dabit. Interea Diva canenda Bona est. Est moles nativa: loco res nomina fecit. Appellant saxum: pars bona mentis ea est. Huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri Prima Palatinae regna dedistis aves. Templa Patres illic, oculos exosa viriles, Leniter acclivi constituere jugo. Dedicat haec veteris Clausorum nominis heres, Virgineo nullum corpore passa virum. Livia restituit, ne non imitata maritum Esset, et ex omni parte secuta virum.
Postera quum roseam pulsis Hyperionis astris In matutinis lampada tollit equis, Frigidus Argestes summas mulcebit aristas, Candidaque a Calabris vela dabuntur aquis. At simul inducunt obscura crepuscula noctem, Pars Hyadum toto de grege nulla latet.
Ora micant Tauri septem radiantia flammis, Navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat. Pars Bacchum nutrisse putat: pars credidit esse Tethyos has neptes, Oceanique senis. Nondum stabat Atlas humeros oneratus Olympo, Quum satus est forma conspiciendus Hyas. Hunc stirps Oceani maturis nisibus aethra Edidit, et Nymphas: sed prior ortus Hyas. Dum nova lanugo, pavidos formidine cervos Terret: et est illi praeda benigna lepus. At postquam virtus annis adolevit, in apros Audet et hirsutas cominus ire feras. Dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, Ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae. Mater Hyan, et Hyan moestae flevere sorores, Cervicemque polo suppositurus Atlas. Victus uterque parens tamen est pietate sororum. Illa dedit coelum: nomina fecit Hyas.
Mater, ades, florum, ludis celebranda jocosis: Distuleram partes mense priore tuas. Incipis Aprili: transis in tempora Maii. Alter te fugiens, quum venit alter, habet. Quum tua sint cedantque tibi confinia mensum, Convenit in laudes ille vel iste tuas. Circus in hunc exit, clamataque palma theatris: Hoc quoque cum Circi munere carmen eat. Ipsa doce, quae sis. Hominum sententia fallax, Optima tu proprii nominis auctor eris. Sic ego. Sic nostris respondit diva rogatis: --Dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas-- Chloris eram, quae Flora vocor. Corrupta Latino Nominis est nostri littera Graeca sono. Chloris eram Nymphe campi felicis, ubi audis Rem fortunatis ante fuisse viris. Quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae: Sed generum matri repperit illa deum. Ver erat: errabam: Zephyrus conspexit. Abibam: Insequitur; fugio. Fortior ille fuit. Et dederat fratri Boreas jus omne rapinae, Ausus Erechthea praemia ferre domo. Vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae: Inque meo non est ulla querela toro. Vere fruor semper: semper nitidissimus annus. Arbor habet frondes, pabula semper humus. Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris. Aura fovet; liquidae fonte rigatur aquae. Hunc meus implevit generoso flore maritus: Atque ait, Arbitrium tu, dea, floris habe. Saepe ego digestos volui numerare colores; Nec potui; numero copia major erat. Roscida quum primum foliis excussa pruina est, Et variae radiis intepuere comae; Conveniunt pictis incinctae vestibus Horae, Inque leves calathos munera nostra legunt. Protinus accedunt Charites, nectuntque coronas, Sertaque coelestes implicitura comas. Prima per immensas sparsi nova semina gentes. Unius tellus ante coloris erat. Prima Therapnaeo feci de sanguine florem: Et manet in folio scripta querela suo. Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos: Infelix, quod non alter et alter eras! Quid Crocon, aut Attin referam, Cinyraque creatum, De quorum per me vulnere surgit honor? Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes. Jupiter hoc ut adhuc nesciat, usque precor. Sancta Jovem Juno, nata sine matre Minerva, Officio doluit non eguisse suo. Ibat, ut Oceano quereretur facta mariti: Restitit ad nostras fessa labore fores. Quam simul adspexi, Quid te, Saturnia, dixi, Attulit? Exponit, quem petat illa locum. Addidit et causam. Verbis solabar amicis. Non, inquit, verbis cura levanda mea est. Si pater est factus neglecto conjugis usu Jupiter, et solus nomen utrumque tenet; Cur ego desperem fieri sine conjuge mater, Et parere intacto, dummodo casta, viro? Omnia tentabo latis medicamina terris, Et freta Tartareos excutiamque sinus. Vox erat in cursu: vultum dubitantis haebebam. Nescio quid, Nymphe, posse videris, ait. Ter volui promittere opem, ter lingua retenta est: Ira Jovis magni causa timoris erat. Fer, precor, auxilium, dixit; celabitur auctor: Et Stygiae numen testificatur aquae. Quod petis, Oleniis, inquam, mihi missus ab arvis Flos dabit. Est hortis unicus ille meis. Qui dabat, Hoc, dixit, sterilem quoque tange juvencam; Mater erit. Tetigi; nec mora, mater erat. Protinus haerentem decerpsi pollice florem. Tangitur; et tacto concipit illa sinu. Jamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat, Fitque potens voti; Marsque creatus erat; Qui memor accepti per me natalis, Habeto Tu quoque Romulea, dixit, in urbe locum. Forsitan in teneris tantum mea regna coronis Esse putes; tangit numen et arva meum. Si bene floruerint segetes, erit area dives: Si bene floruerit vinea, Bacchus erit. Si bene floruerint oleae, nitidissimus annus, Pomaque proventum temporis hujus habent. Flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque, Et pereunt lentes, advena Nile, tuae. Vina quoque in magnis operose condita cellis Florent, et nebulae dolia summa tegunt. Mella meum munus. Volucres ego mella daturas Ad violam, et cytisos, et thyma cana voco. Nos quoque idem facimus tunc, quum juvenilibus annis Luxuriant animi, corporaque ipsa vigent. Talia dicentem tacitus mirabar. At illa, Jus tibi discendi, si qua requiris, ait. Dic, dea, ludorum, respondi, quae sit origo. Vix bene desieram; rettulit illa mihi. Cetera luxurise nondum instrumenta vigebant: Aut pecus, aut latam dives habebat humum. Hinc etiam _locuples_, hinc ipsa _pecunia_ dicta est. Sed jam de vetito quisque parabat opes. Venerat in morem populi depascere saltus: Idque diu licuit, poenaque nulla fuit. Vindice servabat nullo sua publica vulgus: Jamque in privato pascere inertis erat. Plebis ad aediles perducta licentia talis Publicios; animus defuit ante viris. Rem populus recipit: mulctam subiere nocentes. Vindicibus laudi publica cura fuit. Mulcta data est ex parte mihi: magnoque favore Victores ludos instituere novos. Parte locant clivum, qui tune erat ardua rupes. Utile nunc iter est, Publiciumque vocant. Annua credideram spectacula facta; negavit: Addidit et dictis altera verba suis. Nos quoque tangit honos, festis gaudemus et aris: Turbaque coelestes ambitiosa sumus. Saepe deos aliquis peccando fecit iniquos: Et pro delictis hostia blanda fuit. Saepe Jovem vidi, quum jam sua mittere vellet Fulmina, ture dato sustinuisse manum. At si negligimur, magnis injuria poenis Solvitur, et justum praeterit ira modum. Respice Thestiaden; flammis absentibus arsit. Causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit. Respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat. Virgo est, et spretos his tamen ulta focos. Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, Quum consternatis deripereris equis. Longa referre mora est correcta oblivia damnis. Me quoque Romani praeteriere Patres. Quid facerem? per quod fierem manifesta doloris? Exigerem nostrae qualia damna notae? Excidit officium tristi mihi. Nulla tuebar Rura, nec in pretio fertilis hortus erat. Lilia deciderant: violas arere videres, Filaque punicei languida facta croci. Saepe mihi Zephyrus, Dotes corrumpere noli Ipsa tuas, dixit. Dos mihi vilis erat. Florebant oleae; venti nocuere protervi. Florebant segetes; grandine laesa Ceres. In spe vitis erat: coelum nigrescit ab Austris, Et subita frondes decutiuntur aqua. Nec volui fieri, nec sum crudelis in ira: Cura repellendi sed mihi nulla fuit. Convenere Patres, et, si bene floreat annus, Numinibus nostris annua festa vovent. Annuimus voto. Consul cum Consule ludos Postumio Laenas persoluere mihi. Quaerere conabar, quare lascivia major His foret in ludis, liberiorque jocus: Sed mihi succurrit, numen non esse severum, Aptaque deliciis munera ferre deam. Tempora sutilibus cinguntur tota coronis, Et latet injecta splendida mensa rosa. Ebrius incinctis philyra conviva capillis Saltat, et imprudens vertitur arte meri. Ebrius ad durum formosse limen amicae Cantat. Habent unctae mollia serta comae. Nulla coronata peraguntur seria fronte; Nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae. Donec eras mixtus nullis, Acheloë, racemis, Gratia sumendae non erat ulla rosae. Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam, Ex Ariadnaeo sidere nosse potes. Scena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est Illa cothurnatas inter habenda deas. Turba quidem cur hos celebret meretricia ludos, Non ex difficili causa petita subest. Non est de tetricis, nori est de magna professis: Vult sua plebeio sacra patere choro: Et monet setatis specie, dum floreat, uti: Contemni spinam, quum cecidere rosae. Cur tamen, ut dantur vestes Cerealibus albae, Sic est haec cultu versicolore decens? An quia maturis albescit messis aristis, Et color et species floribus omnis inest? Annuit; et motis flores cecidere capillis, Accidere in mensas ut rosa missa solet. Lumina restabant; quorum me causa latebat, Quum sic errores abstulit illa meos: Vel quia purpureis collucent floribus agri; Lumina sunt nostros visa decere dies: Vel quia nec flos est hebeti, nec flamma, colore; Atque oculos in se splendor uterque trahit; Vel quia deliciis nocturna licentia nostris Convenit. A vero tertia causa venit. Est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat, Si liceat, dixi. Dixit et illa, Licet. Cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis Imbelles capreae, sollicitusque lepus? Non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos, Arvaque pugnaci non adeunda ferae. Omnia finierat: tenues secessit in auras. Mansit odor: posses scire fuisse deam. Floreat ut toto carmen Nasonis in aevo, Sparge, precor, donis pectora nostra tuis. Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron Semivir, et flavi corpore mixtus equi. Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros: Summa virent pinu: cetera quercus habet. Phillyrides tenuit. Saxo stant antra vetusto, Quae justum memorant incoluisse senem. Ille manus, olim missuras Hectora leto, Creditur in lyricis detinuisse modis. Venerat Alcides exhausta parta laborum, Jussaque restabant ultima paene viro. Stare simul casu Trojae duo fata videres: Hinc puer aeacides, hinc Jove natus erat. Excipit hospitio juvenem Philyreïus heros: Et causam adventus hic rogat: ille docet. Perspicit interea clavam spoliumque leonis, Virque, ait, his armis, armaque digna viro! Nec se, quin horrens auderent tangere setis Vellus, Achilleae continuere manus. Dumque senex tractat squalentia tela venenis, Excidit, et laevo fixa sagitta pede est. Ingemuit Chiron, traxitque e vulnere ferrum: Et gemit Alcides, Haemoniusque puer. Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas Temperat, et varia vulnera mulcet ope. Virus edax superabat opem, penitusque recepta Ossibus et toto corpore pestis erat. Sanguine Centauri Lernaeae sanguis Echidnae Mixtus ad auxilium tempora nulla dabat. Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles: Sic flendus Peleus, si moreretur, erat. Saepe manus aegras manibus fingebat amicis: Morum, quos fecit, praemia doctor habet. Oscula saepe dedit; dixit quoque saepe jacenti: Vive, precor; nec me care relinque pater! Nona dies aderat, quum tu, justissime Chiron, Bis septem stellis corpora cinctus eras.
Hunc Lyra curva sequi cuperet; sed idonea nondum Est via. Nox aptum tertia tempus erit.
Scorpios in coelo, quum eras lucescere Nonas Dicimus, a media parte notandus erit.
Hinc ubi protulerit Formosa ter Hesperus ora, Ter dederint Phoebo sidera victa locum; Ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri: Inferias tacitis Manibus illa dabunt. Annus erat brevior, nec adhuc pia Februa norant, Nec tu dux mensum, Jane biformis, eras. Jam tamen extincto cineri sua dona ferebant, Compositique nepos busta piabat avi. Mensis erat Maius, majorum nomine dictus, Qui partem prisci nunc quoque moris habet. Nox ubi jam media est, somnoque silentia praebet, Et canis et varies conticuistis aves; Ille memor veteris ritus timidusque deorum Surgit:--habent gemini vincula nulla pedes-- Signaque dat digitis medio cum pollice junctis, Occurrat tacito ne levis umbra sibi; Quumque manus puras fontana perluit unda, Vertitur, et nigras accipit ante fabas; Aversusque jacit; sed dum jacit, Haec ego mitto; His, inquit, redimo meque meosque fabis. Hoc novies dicit, nec respicit. Umbra putatur Colligere, et nullo terga vidente sequi. Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera, Et rogat, ut tectis exeat umbra suis. Quum dixit novies, Manes exite paterni! Respicit, et pure sacra peracta putat. Dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo, Me fugit. Ex aliquo est invenienda deo. Pliade nate, mone, virga venerande potenti: Saepe tibi Stygii regia visa Jovis. Venit adoratus Caducifer. Accipe causam Nominis. Ex ipso cognita causa deo est. Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, Et male veloci justa soluta Remo; Faustulus infelix, et passis Acca capillis Spargebant lacrimis ossa perusta suis. Inde domum redeunt sub prima crepuscula moesti, Utque erat, in duro procubuere toro. Umbra cruenta Remi visa est assistere lecto, Atque haec exiguo murmure verba loqui: En ego dimidium vestri parsque altera voti Cernite sim qualis! qui modo qualis eram! Qui modo, si volucres habuissem regna jubentes, In populo potui maximus esse meo. Nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago. Haec est ex illo forma relicta Remo. Heu! ubi Mars pater est! si vos modo vera locuti, Uberaque expositis ille ferina dedit. Quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis Perdidit. O quanto mitior illa fuit! Saeve Celer, crudelem animam per vulnera reddas, Utque ego, sub terras sanguinolentus eas! Noluit hoc frater. Pietas sequalis in illo est. Quod potuit, lacrimas in mea fata dedit. Hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate, Ut celebrem nostro signet honore diem. Mandantem amplecti cupiunt, et brachia tendunt: Lubrica prensantes effugit umbra manus. Ut secum fugiens somnos abduxit imago, Ad regem voces fratris uterque ferunt. Romulus obsequitur, lucemque Remuria dixit Illam, qua positis justa feruntur avis. Aspera mutata est in lenem tempore longo Littera, quae toto nomine prima fuit. Mox etiam Lemures animas dixere silentum; Hic verbi sensus, vis ea vocis erat. Fana tamen veteres illis clausere diebus, Ut nunc ferali tempore operta vides. Nec viduae taedis eadem, nec virginis apta Tempora. Quae nupsit, non diuturna fuit. Hac quoque de causa, si te proverbia tangunt, Mense malas Maio nubere vulgus ait. Sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa Inter se nullo continuata die. Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres; Falsus eris. Signi causa canenda mihi. Jupiter, et, lato qui regnat in aequore, frater Carpebant socias, Mercuriusque, vias. Tempus erat, quo versa jugo referuntur aratra. Et pronum saturae lac bibit agnus ovis. Forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, Hos videt, exiguam stabat ut ante casam. Atque ita, Longa via est nec tempora longa supersunt, Dixit, et hospitibus janua nostra patet. Addidit et vultum verbis, iterumque rogavit. Parent promissis, dissimulantque deos. Tecta senis subeunt, nigro deformia fumo. Ignis in hesterno stipite parvus erat; Ipse genu nixus flammas exsuscitat aura, Et promit quassas comminuitque faces. Stant calices. Minor inde fabas, olus alter habebat, Et fumant testu pressus uterque suo. Dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra. Accipit aequoreus pocula prima deus. Quae simul exhausit, Da, nunc bibat ordine, dixit, Jupitur. Audito palluit ille Jove. Ut rediit animus, cultorem pauperis agri Immolat, et magno torret in igne bovem; Quaeque puer quondam primis diffuderat annis, Promit fumoso condita vina cado. Nec mora: flumineam lino celantibus ulvam, Sic quoque non altis, incubuere toris. Nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo. Terra rubens crater, pocula fagus erant. Verba fuere Jovis: Si quid fert impetus, opta: Omne feres. Placidi verba fuere senis: Cara fuit conjux, prima mihi cara juventa Cognita. Nunc ubi sit, quaeritis: urna tegit. Huic ego juratus, vobis in verba vocatis, Conjugio dixi sola fruere meo. Et dixi, et servo, sed enim diversa voluntas Est mihi: nec conjux, sed pater esse volo. Annuerant omnes: omnes ad terga juvenci Constiterant. Pudor est ulteriora loqui. Tum superinjecta texere madentia terra. Jamque decem menses, et puer ortus erat. Hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona. Perdidit antiquum littera prima sonum. Creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit. Ille deae custos, ille satelles erat. Verba movent iras non circumspecta deorum. Quam nequeam, dixit, vincere, nulla fera est. Scorpion immisit Tellus. Fuit impetus illi Curva gemelliparae spicula ferre deae. Obstitit Orion. Latona nitentibus astris Addidit, et, Meriti praemia, dixit, habe.
Sed quid et Orion, et cetera sidera mundo Cedere festinant, noxque coarctat iter? Quid solito citius liquido jubar aequore tollit Candida, Lucifero praeveniente, dies? Fallor? an arma sonant? Non fallimur: arma sonabant; Mars venit, et veniens bellica signa dedit. Ultor ad ipse suos coelo descendit honores, Templaque in Augusto conspicienda Foro. Et deus est ingens, et opus. Debebat in urbe Non aliter nati Mars habitare sui. Digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis: Hinc fera Gradivum bella movere decet: Sen quis ab Eoo nos impius orbe lacesset; Seu quis ab occiduo sole domandus erit. Prospicit armipotens operis fastigia summi, Et probat invictos summa tenere deos. Prospicit in foribus diversae tela figurae, Armaque terrarum milite victa suo. Hinc videt aenean oneratum pondere caro, Et tot Iuleae nobilitatis avos. Hinc videt Iliaden humeris ducis arma ferentem, Claraque dispositis acta subesse viris. Spectat et Augusto praetextum nomine templum; Et visum, lecto Caesare, majus opus. Voverat hoc juvenis tunc, quum pia sustulit arma, A tantis Princeps incipiendus erat. Ille manus tendens, hinc stanti milite justo, Hinc conjuratis, talia dicta dedit; Si mihi bellandi pater est, Vestaeque sacerdos Auctor, et ulcisci numen utrumque paro: Mars, ades, et satia scelerato sanguine ferrum: Stetque favor causa pro meliore tuus. Templa feres, et me victore vocaberis Ultor. Voverat; et fuso laetus ab hoste redit. Nec satis est meruisse semel cognomina Marti: Persequitur Parthi signa retenta manu. Gens fuit et campis, et equis, et tuta sagittis, Et circumfusis invia fluminibus. Addiderant animos Crassorum funera genti, Quum periit miles, signaque, duxque simul. Signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, Romanaeque aquilae signifer hostis erat. Isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis Caesaris Ausoniae protegerentur opes. Ille notas veteres, et longi dedecus aevi Sustulit. Agnorunt signa recepta suos. Quid tibi nunc solitas mitti post terga sagittae, Quid loca, quid rapidi profuit usus equi? Parthe, refers aquilas: victos quoque porrigis arcus. Pignora jam nostri nulla pudoris habes. Rite deo templumque datum nomenque bis ulto, Et meritus votis debita solvit honos. Sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites: Non visa est fortem scena decere deum. Pliadas adspicies omnes, totumque sororum Agmen, ubi ante Idus nox erit una super Tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas, Et tepidi finem tempora veris habent.
Idibus ora prior stellantia tollere Taurum Indicat: huic signo fabula nota subest. Praebuit, ut taurus, Tyriae sua terga puellae Jupiter, et falsa cornua fronte tulit; Illa jubam dextra, laeva retinebat amictus; Et timor ipse novi causa decoris erat. Aura sinus implet: flavos movet aura capillos. Sidoni, sic fueras aspicienda Jovi Saepe puellares subduxit ab aequore plantas, Et metuit tactus assilientis aquae: Saepe deus prudens tergum demittit in undas, Haereat ut collo fortius illa suo. Litoribus tactis stabat sine cornibus ullis Jupiter, inque deum de bove versus erat. Taurus init coelum: te, Sidoni, Jupiter implet, Parsque tuum terras tertia nomen habet. Hoc alii signum Phariam dixere juvencam, Quae bos ex homine est, ex bove facta dea.
Tum quoque priscorum virgo simulacra virorum Mittere roboreo scirpea ponte solet. Corpora post decies senos qui credidit annos Missa neci, sceleris crimine damnat avos. Fama vetus: tum quum Saturnia terra vocata est, Talia fatidici dicta fuere dei: Falcifero libata seni duo corpora, gentes, Mittite, quae Tuscis excipiantur aquis. Donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis Tristia Leucadio sacra peracta modo; Illum stramineos in aquam misisse Quirites. Herculis exemplo corpora falsa jaci. Pars putat, ut ferrent juvenes suffragia soli, Pontibus infirmos praecipitasse senes. Tibri, doce verum: tua ripa vetustior urbe. Principium ritus tu bene nosse potes. Tibris arundiferum medio caput extulit alveo, Raucaque dimovit talibus ora sonis: Haec loca desertas vidi sine moenibus herbas: Pascebat sparsos utraque ripa boves. Et quem nunc gentes Tiberin noruntque timentque, Tunc etiam pecori despiciendus eram. Arcadis Evandri nomen tibi saepe refertur: Ille meas remis advena torsit aquas. Venit et Alcides, turba comitatus Achiva. Albula, si memini, tunc mihi nomen erat. Excipit hospitio juvenem Pallantius heros: Et tandem Caco debita poena venit. Victor abit, secumque boves, Erytheïda praedam, Abstrahit. At comites longius ire negant: Magnaque pars horum desertis venerat Argis. Montibus his ponunt spemque Laremque suum. Saepe tamen patriae dulci tanguntur amore; Atque aliquis moriens hoc breve mandat opus: Mittite me in Tiberin, Tiberinis vectus ut undis Litus ad Inachium pulvis inanis eam. Displicet heredi mandati cura sepulcri: Mortuus Ausonia conditur hospes humo. Scirpea pro domino in Tiberin jactatur imago, Ut repetat Graias per freta longa domos. Hactenus. Ut vivo subiit rorantia saxo Antra, leves cursum sustinuistis aquae. Clare nepos Atlantis, ades! quem montibus olim Edidit Arcadiis Pleïas una Jovi. Pacis et armorum superis imisque deorum Arbiter, alato qui pede carpis iter: Laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra, Quo didicit culte lingua favente loqui. Templa tibi posuere Patres spectantia Circum Idibus. Ex illo est haec tibi festa dies. Te, quicumque suas profitentur vendere merces, Ture dato, tribuas ut sibi lucra, rogant. Est aqua Mercurii portae vicina Capenae: Si juvat expertis credere, numen habet. Huc venit incinctus tunicas mercator, et urna Purus suffita, quam ferat, haurit aquam. Uda fit hinc laurus: lauro sparguntur ab uda Omnia, quae dominos sunt habitura novos. Spargit et ipse suos lauro rorante capillos, Et peragit solita fallere voce preces. Ablue praeteriti perjuria temporis, inquit, Ablue praeterita perfida verba die. Sive ego te feci testem, falsove citavi Non audituri numina magna Jovis; Sive deum prudens alium divamve fefelli, Abstulerint celeres improba dicta Noti. Et pereant veniente die perjuria nobis, Nec curent superi, si qua locutus ero. Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro, Et face, ut emptori verba dedisse juvet. Talia Mercurius poscentem ridet ab alto, Se memor Ortygias surripuisse boves.
At mihi pande, precor, tanto meliora petenti, In Geminos ex quo tempore Phoebus eat. Quum totidem de mense dies superesse videbis: Quot sunt Herculei facta laboris, ait. Die, ego respondi, causam mihi sideris hujus. Causam facundo reddidit ore deus. Abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil. Bella parant, repetuntque suas et frater et Idas, Leucippo fieri pactus uterque gener. His amor, ut repetant, illis, ut reddere nolint, Suadet, et ex causa pugnat uterque pari. Effugere Oebalidae cursu potuere sequentes: Sed visum celeri vincere turpe fuga. Liber ab arboribus locus est, apta area pugnae. Constiterant illic: nomen Aphidna loco. Pectora trajectus Lynceo Castor ab ense Non exspectato vulnere pressit humum. Ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta, Qua cervix humeros continuata premit. Ibat in hunc Idas, vixque est Jovis igne repulsus: Tela tamen dextrae fulmine rapta negant. Jamque tibi coelum, Pollux, sublime patebat, Quum, Mea, dixisti, percipe verba, Pater. Quod mihi das uni coelum, partire duobus: Dimidium toto munere majus erit. Dixit, et alterna fratrem statione redemit: Utile sollicitae sidus uterque rati.
Ad Janum redeat, qui quaerit, Agonia quid sint: Quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.
Nocte sequente diem canis Erigoneïus exit; Est alio signi reddita causa loco.
Proxima Vulcani lux est, Tubilustria dicunt. Lustrantur purae, quas facit ille, tubae.
Quattuor inde notis locus est; quibus ordine lectis Vel mos sacrorum, vel Fuga Regis inest.
Nec te praetereo, populi Fortuna potentis Publica, cui templum luce sequente datum. Hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite, Grata Jovi fulvae rostra videbis avis.
Auferet ex oculis veniens Aurora Booten, Continuaque die sidus Hyantis erit.