
Hellenic · Fasti · 1 of 6
LIBER I
Ovid, ed. Thomas Keightley (Latin text)
Tempora cum causis Latium digesta per annum, Lapsaque sub terras ortaque signa canam. Excipe pacato, Caesar Germanice, vultu Hoc opus, et timidae dirige navis iter; Officioque, levem non aversatus honorem, Huic tibi devoto numine dexter ades. Sacra recognosces annalibus eruta priscis, Et quo sit merito quaeque notata dies. Invenies illic et festa domestica vobis. Saepe tibi pater est, saepe legendus avus; Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos, Tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii, nos Caesaris aras, Et quoscumque sacris addidit ille dies. Annue conanti per laudes ire tuorum, Deque meo pavidos excute corde metus. Da mihi te placidum, dederis in carmina vires, Ingenium vultu statque caditque tuo. Pagina judicium docti subitura movetur Principis, ut Clario missa legenda deo. Quae sit enim culti facundia sensimus oris, Civica pro trepidis quum tulit arma reis. Scimus et, ad nostras quum se tulit impetus artes, Ingenii currant flumina quanta tui. Si licet et fas est, vates rege vatis habenas, Auspice te felix totus ut annus eat.
Tempora digereret quum conditor urbis, in anno Constituit menses quinque bis esse suo. Scilicet arma magis, quam sidera, Romule, horas, Curaque finitimos vincere major erat. Est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum, Erroremque suum quo tueatur habet. Quod satis est utero matris dum prodeat infans, Hoc anno statuit temporis esse satis. Per totidem menses a funere conjugis uxor Sustinet in vidua tristia signa domo. Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini, Quum rudibus populis annua jura daret. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus, Haec generis princeps, ipsius ille pater. Tertius a senibus, juvenum de nomine quartus, Quae sequitur numero turba notata fuit. At Numa nec Janum, nec avitas praeterit umbras, Mensibus antiquis apposuitque duos.
Ne tamen ignores variorum jura dierum: Non habet officii Lucifer omnis idem. Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur: Fastus erit, per quem lege licebit agi; Neu toto perstare die sua jura putaris: Qui jam Fastus erit, mane Nefastus erat. Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, Verbaque honoratus libera prsetor habet. Est quoque, quo populum jus est includere septis: Est quoque, qui nono semper ab orbe redit. Vindicat Ausonias Junonis cura Kalendas: Idibus alba Jovi grandior agna cadit: Nonarum tutela deo caret. Omnibus istis --Ne fallare, cave--proximus Ater erit. Omen ab eventu est, illis nam Roma diebus Damna sub adverso tristia Marte tulit. Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis, Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum, Inque meo primus carmine Janus adest. Jane biceps, anni tacite labentis origo, Solus de superis qui tua terga vides, Dexter ades ducibus, quorum secura labore Otia terra ferax, otia pontus agit. Dexter ades patribusque tuis, populoque Quirini, Et resera nutu Candida templa tuo. Prospera lux oritur: linguisque animisque favete! Nunc dicenda bono sunt bona verba die. Lite vacent aures, insanaque protinus absint Jurgia; differ opus, livida lingua, tuum. Cernis, odoratis ut luceat ignibus aether, Et sonet accensis spica Cilissa focis? Flamma nitore suo templorum verberat aurum, Et tremulum summa spargit in aede jubar. Vestibus intactis Tarpeias itur in arces, Et populus festo concolor ipse suo est. Jamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget, Et nova conspicuum pondera sentit ebur. Colla rudes operum praebent ferienda juvenci, Quos aluit campis herba Falisca suis. Jupiter, arce sua totum quum spectet in orbem, Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet. Salve, laeta dies, meliorque revertere semper, A populo rerum digna potente coli! Quem tamen esse deum te dicam, Jane biformis? Nam tibi par nullum Graecia numen habet. Ede simul causam, cur de coelestibus unus, Sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides. Haec ego quum sumptis agitarem mente tabellis, Lucidior visa est, quam fuit ante, domus. Tum sacer ancipiti mirandus imagine Janus Bina repens oculis obtulit ora meis. Obstupui, sensique metu riguisse capillos, Et gelidum subito frigore pectus erat. Ille tenens dextra baculum, clavemque sinistra, Edidit hos nobis ore priore sonos: Disce, metu posito, vates operose dierum, Quod petis, et voces percipe mente meas. Me Chaos antiqui--nam res sum prisca--vocabant. Adspice, quam longi temporis acta canam. Lucidus hic aër, et, quae tria corpora restant, Ignis, aquae, tellus, unus acervus erant. Ut semel haec rerum secessit lite suarum, Inque novas abiit massa soluta domos; Flamma petit altum, propior locus aëra cepit, Sederunt medio terra fretumque solo. Tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles, In faciem redii dignaque membra deo. Nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, Ante quod est in me, postque videtur idem. Accipe, quaesitae? quae causa sit altera formae, Hanc simul ut noris officiumque meum. Quidquid ubique vides, coelum, mare, nubila, terras, Omnia sunt nostra clausa patentque manu. Me penes est unum vasti custodia mundi, Et jus vertendi cardinis omne meum est. Quum libuit Pacem placidis emittere tectis, Libera perpetuas ambulat illa vias. Sanguine letifero totus miscebitur orbis, Ni teneant rigidae condita bella serae. Praesideo foribus coeli cum mitibus Horis: It, redit officio Jupiter ipse meo. Inde vocor Janus. Cui quum Cereale sacerdos Imponit libum farraque mixta sale, Nomina ridebis; modo namque Patulcius idem, Et modo sacrifice Clusius ore vocor. Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas Nomine diversas significare vices. Vis mea narrata est: causam nunc disce figurae; Jam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides. Omnis habet geminas hinc atque hinc janua frontes, E quibus haec populum spectat, at illa Larem. Utque sedens vester primi prope limina tecti Janitor egressus introitusque videt; Sic ego prospicio, coelestis janitor aulae, Eoas partes Hesperiasque simul. Ora vides Hecates in tres vergentia partes, Servet ut in ternas compita secta vias. Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, Cernere non moto corpore bina licet. Dixerat, et vultu, si plura requirere vellem, Se mihi difficilem non fore, fassus erat: Sumpsi animum, gratesque deo non territus egi, Verbaque sum spectans pauca locutus humum: Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus, Qui melius per ver incipiendus erat? Omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, Et nova de gravido palmite gemma tumet, Et modo formatis operitur frondibus arbos, Prodit et in summum seminis herba solum, Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent, Ludit et in pratis luxuriatque pecus. Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo, Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro. Haec anni novitas jure vocanda fuit. Quaesieram multis: non multis ille moratus, Contulit in versus sic sua verba duos: Bruma novi prima est, veterisque novissima solis: Principium capiunt Phoebus et annus idem. Post ea mirabar, cur non sine litibus esset Prima dies. Causam percipe, Janus ait. Tempora commisi nascentia rebus agendis, Totus ab auspicio ne foret annus iners. Quisque suas artes ob idem delibat agendo, Nec plus quam solitum testificatur opus. Mox ego: Cur, quamvis aliorum numina placem, Jane, tibi primo tura merumque fero? Ut per me possis aditum, qui limina servo, Ad quoscumque voles, inquit, habere deos. At cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, Et damus alternas accipimusque preces? Tum deus incumbens baculo, quem dextra gerebat, Omina principiis, inquit, inesse solent. Ad primam vocem timidas advertitis aures, Et primum visam consulit augur avem. Templa patent auresque deûm, nec lingua caducas Concipit ulla preces, dictaque pondus habent. Desierat Janus: nec longa silentia feci, Sed tetigi verbis ultima verba meis: Quid vult palma sibi rugosaque carica, dixi, Et data sub niveo Candida mella cado? Omen, ait, causa est, ut res sapor ille sequatur, Et peragat coeptum dulcis ut annus iter. Dulcia cur dentur, video: stipis adjice causam, Pars mihi de festo ne labet ulla tuo. Risit, et, O quam te fallunt tua saecula, dixit, Qui stipe mel sumpta dulcius esse putes! Vix ego Saturno quemquam regnante videbam, Cujus non animo dulcia lucra forent. Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi; Vix ultra, quo jam progrediatur, habet. Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis, Dum populus pauper, dura nova Roma fuit, Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, Et dabat exiguum fluminis ulva torum. Jupiter angusta vix totus stabat in aede, Inque Jovis dextra fictile fulmen erat. Frondibus ornabant, quae nunc Capitolia gemmis, Pascebatque suas ipse senator oves; Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem, Et fenum capiti supposuisse fuit. Jura dabat populis posito modo consul aratro, Et levis argenti lamina crimen erat. At postquam Fortuna loci caput extulit hujus, Et tetigit summos vertice Roma deos; Creverunt et opes, et opum furiosa cupido, Et, quum possideant plurima, plura volunt. Quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant: Atque ipsae vitiis sunt alimenta vices. Sic, quibus intumuit suffusa venter ab unda, Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. In pretio pretium nunc est; dat census honores, Census amicitias; pauper ubique jacet. Tu tamen, auspicium cur sit stipis utile, quaeris, Curque juvent nostras aera vetusta manus. Aera dabant olim; melius nunc omen in auro est, Victaque concedit prisca moneta novae. Nos quoque templa juvant, quamvis antiqua probemus, Aurea; majestas convenit ista deo. Laudamus veteres, sed nostris utimur annis; Mos tamen est aeque dignus uterque coli. Finierat monitus; placidis ita rursus, ut ante, Clavigerum verbis alloquor ipse deum: Multa quidem didici: sed cur navalis in aere Altera signata est, altera forma biceps? Noscere me duplici posses in imagine, dixit, Ni vetus ipsa dies extenuaret opus. Causa ratis superest: Tuscum rate venit in amnem Ante pererrato falcifer orbe deus. Hac ego Saturnum memini tellure receptum; Coelitibus regnis ab Jove pulsus erat. Indediu genti mansit Saturnia nomen: Dicta quoque est Latium terra, latente deo. At bona posteritas puppim servavit in aere, Hospitis adventum testificata dei. Ipse solum colui, cujus placidissima laevum Radit arenosi Tibridis unda latus. Hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, Tantaque res paucis pascua bubus erat. Arx mea collis erat, quem cultrix nomine nostro Nuncupat haec aetas, Janiculumque vocat. Tunc ego regnabam, patiens quum terra deorum Esset, et humanis numina mixta locis. Nondum Justitiam facinus mortale fugarat: --Ultima de superis illa reliquit humum-- Proque metu populum sine vi pudor ipse regebat; Nullus erat justis reddere jura labor. Nil mihi cum bello, pacem postesque tuebar. Et clavem ostendens, Haec, ait, arma gero. Presserat ora deus: tune sic ego nostra resolvo, Voce mea voces eliciente dei: Quum tot sint Jani, cur stas sacratus in uno, Hic ubi juncta foris templa duobus habes? Ille manu mulcens propexam ad pectora barbam, Protinus Oebalii rettulit arma Tati, Utque levis custos armillis capta Sabinis Ad summae Tatium duxerit arcis iter. Inde, velut nunc est, per quem descenditis, inquit, Arduus in valles et fora clivus erat. Et jam contigerat portam, Saturnia cujus Dempserat oppositas insidiosa seras. Cum, tanto veritus committere numine pugnam, Ipse meae movi callidus artis opus, Oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi, Sumque repentinas ejaculatus aquas. Ante tamen calidis subjeci sulfura venis, Clauderet ut Tatio fervidus humor iter. Cujus ut utilitas pulsis percepta Sabinis, Quaeque fuit, tuto reddita forma loco est; Ara mihi posita est parvo conjuncta sacello: Haec adolet flammis cum strue farra suis. At cur pace lates, motisque recluderis armis? Nec mora, quaesiti reddita causa mihi. Ut populo reditus pateant ad bella profecto, Tota patet dempta janua nostra sera. Pace fores obdo, ne qua discedere possit: Caesareoque diu nomine clausus ero. Dixit, et, attollens oculos diversa tuentes, Adspexit toto quidquid in orbe fuit. Pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi Tradiderat famulas jam tibi Rhenus aquas. Jane, face aeternos pacem pacisque ministros, Neve suum, praesta, deserat auctor opus.
Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis: Sacravere patres hoc duo templa die. Accepit Phoebo Nymphaque Coronide natum Insula, dividua quam premit amnis aqua. Jupiter in parte est; cepit locus unus utrumque, Junctaque sunt magno templa nepotis avo. Quid vetat et stellas, ut quseque oriturque caditque,295 Dicere? promissi pars fuit ista mei. Felices animos, quibus hsec cognoscere primis, Inque domos superas scandere cura fuit! Credibile est illos pariter vitiisque locisque Altius humanis exseruisse caput. Non Venus et vinum sublimia pectora fregit, Officiumve fori, militiaeve labor. Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco, Magnarumve fames sollicitavit opum. Admovere oculis distantia sidera nostris, Aetheraque ingenio supposuere suo. Sic petitur coelum, non ut ferat Ossan Olympus, Summaque Peliacus sidera tangat apex. Nos quoque sub ducibus coelum metabimur illis, Ponemusque suos ad stata signa dies.
Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis, Sparsaque coelesti rore madebit humus; Octipedis frustra quaeruntur brachia Cancri: Praeceps occiduas ille subivit aquas.
Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris Signa dabunt imbres, exoriente Lyra.
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Janus _Agonali_ luce piandus erit. Nominis esse potest succinctus causa minister, Hostia coelitibus quo feriente cadit; Qui calido strictos tincturus sanguine cultros, Semper, _Agatne_, rogat; nec nisi jussus agit. Pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu Nomen _Agonalem_ credit habere diem. Pars putat hoc festum priscis _Agnalia_ dictum, Una sit ut proprio littera dempta loco. An, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, A pecoris lux est ista notata metu? Pars etiam, fieri solitis aetate priorum Nomina de ludis Graia tulisse diem. Et pecus antiquus dicebat _Agonia_ sermo: Veraque judicio est ultima causa meo. Utque ea nunc certa est, ita Rex placare Sacrorum Numina lanigerae conjuge debet ovis. _Victima_, quae dextra cecidit victrice, vocatur; Hostibus amotis _hostia_ nomen habet. Ante, deos homini quod conciliare valeret, Far erat, et puri lucida mica salis. Nondum pertulerat lacrimatas cortice myrrhas Acta per aequoreas hospita navis aquas; Tura nec Euphrates, nec miserat India costum, Nec fuerant rubri cognita fila croci. Ara dabat fumos, herbis contenta Sabinis, Et non exiguo laurus adusta sono. Si quis erat, factis prati de flore coronis Qui posset violas addere, dives erat. Hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri, In sacris nullum culter habebat opus. Prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae, Ulta suas merita caede nocentis opes. Nam sata, vere novo, teneris lactentia succis, Eruta setigerae comperit ore suis. Sus dederat poenas. Exemplo territus hujus Palmite debueras abstinuisse, caper. Quem spectans aliquis dentes in vite prementem, Talia non tacito dicta dolore dedit: Rode, caper, vitem: tamen huic, quum stabis ad aram, In tua quod spargi cornua possit, erit. Verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis Spargitur affuso cornua, Bacche, mero. Culpa sui nocuit: nocuit quoque culpa capellae. Quid bos, quid placidae commeruistis oves? Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas Viderat inceptos destituisse favos. Caerula quem genitrix aegre solata dolentem, Addidit haec dictis ultima verba suis: Siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit, Quoque modo repares, quae periere, dabit. Decipiat ne te versis tamen ille figuris, Impediant geminas vincula firma manus. Pervenit ad vatem juvenis, resolutaque somno Alligat aequorei brachia capta senis. Ille sua faciem transformis adulterat arte: Mox domitus vinclis in sua membra redit, Oraque caerulea tollens rorantia barba, Qua, dixit, repares arte, requiris, apes, Obrue mactati corpus tellure juvenci: Quod petis a nobis, obrutus ille dabit. Jussa facit pastor. Fervent examina putri De bove: mille animas una necata dedit. Poscit ovem fatum. Verbenas improba carpsit, Quas pia dis ruris ferre solebat anus. Quid tuti superest, animam quum ponat in aris Lanigerumque pecus, ruricolaeque boves? Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda deo. Quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae, Nunc quoque pro nulla virgine cerva datur. Exta canum vidi Triviae libare Sapaeos, Et quicumque tuas accolit, Haeme, nives. Caeditur et rigido custodi ruris asellus. Causa pudenda quidem est, huic tamen apta deo. Festa corymbiferi celebrabat Graecia Bacchi, Tertia quae solito tempore bruma refert. Di quoque cultores gelidi venere Lycaei, Et quicumque joci non alienus erat: Panes, et in Venerem Satyrorum prona juventus, Quaeque colunt amnes solaque rura deae. Venerat et senior pando Silenus asello, Quique rubro pavidas inguine terret aves. Dulcia qui dignum nemus in convivia nacti Gramine vestitis accubuere toris. Vina dabat Liber: tulerat sibi quisque coronam. Miscendas parce rivus agebat aquas. Naïdes effusis aliae sine pectinis usu, Pars aderant positis arte manuque comis. Illa super suras tunicam collecta ministrat, Altera dissuto pectus aperta sinu. Exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, Impediunt teneros vincula nulla pedes. Hinc aliae Satyris incendia mitia praebent: Pars tibi, qui pinu tempora nexa geris. Te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt. Nequitia est, quae te non sinit esse senem. At ruber hortorum deus et tutela Priapus Omnibus ex illis Lotide captus erat. Hanc cupit, hanc optat: sola suspirat in illa: Signaque dat nutu, sollicitatque notis. Fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam. Irrisum vultu despicit illa suo. Nox erat, et, vino somnum faciente, jacebant Corpora diversis victa sopore locis. Lotis herbosa sub acernis ultima ramis, Sicut erat lusu fessa, quievit humo. Surgit amans, animamque tenens vestigia furtim Suspenso digitis fert taciturna gradu. Ut tetigit niveae secreta cubilia Nymphae, Ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet. Et jam finitima corpus librabat in herba: Illa tamen multi plena soporis erat. Gaudet, et, a pedibus tracto velamine, vota Ad sua felici coeperat ire via. Ecce rudens rauco Sileni vector asellus Intempestivos edidit ore sonos. Territa consurgit Nymphe, manibusque Priapum Rejicit, et fugiens concitat omne nemus. Morte dedit poenas auctor clamoris: et hinc est Hellespontiaco victima grata deo. Intactae fueratis aves, solatia ruris, Assuetum silvis innocuumque genus, Quae facitis nidos, quae plumis ova fovetis, Et facili dulces editis ore modos. Sed nihil ista juvant, quia linguae crimen habetis, Dique putant mentes vos aperire suas. Nec tamen id falsum: nam, dis ut proxima quaeque, Nunc penna veras, nunc datis ore notas. Tuta diu volucrum proles tum denique caesa est, Juveruntque deos indicis exta sui. Ergo saepe suo conjux abducta marito Uritur in calidis alba columba focis. Nec defensa juvant Capitolia, quo minus anser Det jecur in lances, Inachi lauta, tuas. Nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, Quod tepidum vigili provocat ore diem. Interea Delphin clarum super aequora sidus Tollitur, et patriis exserit ora vadis.
Postera lux hiemen medio discrimine signat, Aequaque praeteritae, quae superabit, erit.
Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae. Te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, Hic ubi Virginea campus obitur aqua. Unde petam causas horum moremque sacrorum? Dirigat in medio quis mea vela freto? Ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum, Propositoque fave, ne tuus erret honos. Orta prior Luna,--de se si creditur ipsi-- A magno tellus Arcade nomen habet. Hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque, Nobilior sacra; sanguine matris erat, Quae, simul aetherios animo conceperat ignes, Ore dabat vero carmina plena dei. Dixerat haec, nato motus instare sibique, Multaque praeterea, tempore nacta fidem. Nam juvenis vera nimium cum matre fugatus Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem. Cui genitrix flenti, Fortuna viriliter, inquit, --Siste, puer, lacrimas!--ista ferenda tibi est. Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit, Sed deus; offenso pulsus es urbe deo. Non meriti poenam pateris, sed numinis iram, Est aliquid magnis crimen abesse malis. Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra Pectora pro facto spemque metumque suo. Nec tamen ut primus maere mala talia passus; Obruit ingentes ista procella viros. Passus idem, Tyriis qui quondam pulsus ab oris Cadmus in Aonia constitit exsul humo. Passus idem Tydeus, et idem Pagasaeus Iason, Et quos praeterea longa referre mora est. Omne solum forti patria est, ut piscibus sequor, Ut volucri, vacuo quidquid in orbe patet. Nec fera tempestas toto tamen horret in anno, Et tibi--crede mihi--tempora veris erunt. Vocibus Evander firmata mente parentis Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet. Jamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis. Fluminis illa latus, cui sunt vada juncta Terenti, Adspicit, et sparsas per loca sola casas. Utque erat, immissis puppim stetit ante capillis, Continuitque manum torva regentis iter; Et procul in dextram tendens sua brachia ripam, Pinea non sano ter pede texta ferit; Neve daret saltum properans insistere terrae, Vix est Evandri vixque retenta manu; Dique petitorum, dixit, salvete locorum, Tuque novos coelo terra datura deos, Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus, Et nemorum Nymphae, Naiadumque chori! Este bonis avibus visi natoque mihique, Ripaque felici tacta sit ista pede! Fallor? an hi fient ingentia moenia colles, Juraque ab hac terra cetera terra petet? Montibus his olim totus promittitur orbis. Quis tantum fati credat habere locum? Et jam Dardaniae tangent haec litora pinus. Hic quoque causa novi femina Martis erit. Care nepos, Palla, funesta quid induis arma? Indue: non humili vindice caesus eris. Victa tamen vinces, eversaque Troja resurges; Obruet hostiles ista ruina domos. Urite victrices Neptunia Pergama flammae: Num minus hic toto est altior orbe cinis? Jam pius Aeneas sacra, et sacra altera patrem, Afferet: Iliacos excipe, Vesta, deos. Tempus erit, quum vos orbemque tuebitur idem, Et fient ipso sacra colente deo: Et penes Augustos patriae tutela manebit. Hanc fas imperii frena tenere domum. Inde nepos natusque dei--licet ipse recuset-- Pondera coelesti mente paterna feret. Utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, Sic Augusta novum Julia numen erit. Talibus ut dictis nostros descendit ad annos, Substitit in medios praescia lingua sonos. Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba. Felix, exsilium cui locus ille fuit! Nec mora longa fuit; stabant nova tecta, nec alter Montibus Ausoniis Arcade major erat. Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros, Emensus longi claviger orbis iter. Dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur Incustoditae laeta per arva boves. Mane erat: excussus somno Tirynthius hospes De numero tauros sentit abesse duos. Nulla videt taciti quaerens vestigia furti: Traxerat aversos Cacus in antra ferox; Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, Non leve finitimis hospitibusque malum. Dira viro facies, vires pro corpore, corpus Grande, pater monstri Mulciber hujus erat; Proque domo longis spelunca recessibus ingens, Abdita, vix ipsis invenienda feris. Ora super postes affixaque brachia pendent, Squalidaque humanis ossibus albet humus. Servata male parte boum Jove natus abibat: Mugitum ranco furta dedere sono. Accipio revocamen, ait, vocemque secutus Impia per silvas ultor ad antra venit. Ille aditum fracti praestruxerat objice montis: Vix juga movissent quinque bis illud onus. Nititur hic humeris,--coelum quoque sederat illis-- Et vastum motu collabefactat onus. Quod simul evulsum est, fragor aethera terruit ipsum, Ictaque subsedit pondere molis humus. Prima movet Cacus collata proelia dextra, Remque ferox saxis stipitibusque gerit. Quis ubi nil agitur, patris malo fortis ad artes Confugit, et flammas ore sonante vomit. Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas, Et rapidum aetnaeo fulgur ab igne jaci. Occupat Alcides, adductaque clava trinodis Ter quater adversi sedit in ore viri. Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos, Et lato moriens pectore plangit humum. Immolat ex illis taurum tibi, Jupiter, unum Victor, et Evandrum ruricolasque vocat, Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, Hic ubi pars urbis de bove nomen habet. Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo. At felix vates, ut dîs gratissima vixit, Possidet hunc Jani sic dea mense diem.
Idibus in magni castus Jovis aede sacerdos Semimaris flammis viscera libat ovis: Redditaque est omnis populo provincia nostro, Et tuus Augusto nomine dictus avus. Perlege dispositas generosa per atria ceras; Contigerunt nulli nomina tanta viro. Africa victorem de se vocat: alter Isauras, Aut Cretum domitas testificatur opes; Hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum; Ille Numantina traxit ab urbe notam. Et mortem et nomen Druso Germania fecit. Me miserum, virtus quam brevis illa fuit! Si petat a victis, tot sumat nomina Caesar, Quot numero gentes maximus orbis habet. Ex uno quidam celebres, aut torquis ademptae, Aut corvi titulos auxiliaris habent. Magne, tuum nomen rerum mensara tuarum est: Sed qui te vicit, nomine major erat. Nec gradus est ultra Fabios cognominis ullus; Illa domus meritis Maxima dicta suis. Sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes: Hic socium summo cum Jove nomen habet. Sancta vocant _augusta_, patres: _augusta_ vocantur Templa sacerdotum rite dicata manu. Hujus et augurium dependet origine verbi, Et quodcumque sua Jupiter auget ope. Augeat imperium nostri ducis, augeat annos: Protegat et vestras querna corona fores. Auspicibusque deis tanti cognominis heres Omine suscipiat, quo pater, orbis onus.
Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, Fient Parrhasiae sacra relata deae. Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant: --Haec quoque ab Evandri dicta parente reor-- Mox honor eripitur, matronaque destinat omnis Ingratos nulla prole novare viros; Neve daret partus, ictu temeraria caeco Visceribus crescens excutiebat onus. Corripuisse patres ausas immitia nuptas, Jus tamen exemptum restituisse, ferunt. Binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti Pro pueris fieri virginibusque jubent. Scortea non illi fas est inferre sacello, Ne violent puros exanimata focos. Si quis amas ritus veteres, assiste precanti: Nomina percipies non tibi nota prius, Porrima placantur Postvertaque, sive sorores, Sive fugae comites, Maenali Nympha, tuae. Altera, quod porro fuerat, cecinisse putatur: Altera, versurum postmodo quidquid erat.
Candida te niveo posuit lux proxima templo, Qua fert sublimes alta Moneta gradus: Nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam: Nunc te sacratae restituere manus. Furius antiquum populi superator Etrusci Voverat, et voti solverat ante fidem. Causa, quod a patribus sumptis secesserat armis Vulgus, et ipsa suas Roma timebat opes. Causa recens melior: passos Germania crines Porrigit auspiciis, dux venerande, tuis. Inde triumphatae libasti munera gentis, Templaque fecisti, quam colis ipse, deae. Haec tua constituit Genitrix et rebus et ara, Sola toro magni digna reperta Jovis. Haec ubi transierint, Capricorne, Phoebe, relicto, Per juvenis curres signa gerentis aquam.
Septimus hinc Oriens quum se demiserit undis, Fulgebit toto jam Lyra nulla polo. Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis Qui micat in medio pectore, mersus erit.
Ter quater evolvi signantes tempora fastos, Nec Sementiva est ulla reperta dies: Quum mihi--sensit enim--Lux haec indicitur, inquit Musa: quid a fastis non stata sacra petis? Utque dies incerta sacro, sic tempora certa, Seminibus jactis est ubi fetus ager. State coronati plenum ad praesepe juvenci, Cum tepido vestrum vere redibit opus. Rusticus emeritum palo suspendat aratrum: Omne reformidat frigida vulnus humus. Villice, da requiem terrae, semente peracta: Da requiem, terram qui coluere, viris, Pagus agat festum; pagum lustrate, coloni, Et date paganis annua liba focis. Placentur matres frugum, Tellusque, Ceresque, Farre suo gravidae visceribusque suis. Officium commune Ceres et Terra tuentur; Haec praebet causam frugibus, illa locum. Consortes operum, per quas correcta vetustas, Quernaque glans victa est utiliore cibo, Frugibus immensis avidos satiate colonos, Ut capiant cultus praemia digna sui. Vos date perpetuos teneris sementibus auctus, Nec nova per gelidas herba sit usta nives. Quum serimus, coelum ventis aperite serenis; Quum latet, aetheria spargite semen aqua; Neve graves cultis Cerealia dona, cavete, Agmine laesuro depopulentur aves. Vos quoque subjectis, formicae, parcite granis: Post messem praedae copia major erit. Interea crescat scabrae robiginis expers, Nec vitio coeli palleat aegra seges, Et neque deficiat macie, neque pinguior sequo Divitiis pereat luxuriosa suis; Et careant loliis oculos vitiantibus agri; Nec sterilis culto surgat avena solo. Triticeos fetus, passuraque farra bis ignem, Hordeaque ingenti fenore reddat ager. Hoc ego pro vobis, hoc vos optate coloni, Efficiatque ratas utraque diva preces. Bella diu tenuere viros: erat aptior ensis Vomere: cedebat taurus arator equo. Sarcula cessabant, versique in pila ligones, Factaque de rastri pondere cassis erat. Gratia dîs domuique tuae! religata catenis Jampridem nostro sub pede bella jacent. Sub juga bos veniat, sub terras semen aratas. Pax Cererem nutrit: pacis alumna Ceres.
At quae venturas praecedet sexta Kalendas, Hac sunt Ledaeis templa dicata deis. Fratribus illa deis fratres de gente deorum Circa Juturnae composuere lacus.
Ipsum nos carmen deducit Pacis ad aram. Haec erit a mensis fine secunda dies. Frondibus Actiacis comptos redimita capillos Pax ades, et toto mitis in orbe mane. Dum desunt hostes, desit quoque causa triumphi. Tu ducibus bello gloria major eris. Sola gerat miles, qnibus arma coërceat, arma, Canteturque fera, nil nisi pompa, tuba, Horreat aeneadas et primus et ultimus orbis: Si qua parum Romam terra timebit, amet. Tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis, Albaque percussa victima fronte cadat: Utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet, Ad pia propensos vota rogate deos. Sed jam prima mei pars est exacta laboris, Cumque suo finem mense libellus habe.