
Hellenic · Fasti · 2 of 6
LIBER II
Ovid, ed. Thomas Keightley (Latin text)
Janus habet finem: cum carmine crescit et annus. Alter ut hinc mensis, sic liber alter eat. Nunc primum velis, elegi, majoribus itis: Exiguum, memini, nuper eratis opus. Ipse ego vos habui faciles in amore ministros, Quum lusit numeris prima juventa suis. Idem sacra cano, signataque tempora fastis. Ecquis ad haec illuc crederet esse viam? Haec mea militia est: ferimus, quae possumus, arma, Dextraque non omni munere nostra vacat. Si mihi non valido torquentur pila lacerto, Nec bellatoris terga premuntur equi, Nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense: --His habilis telis quilibet esse potest-- At tua prosequimur studioso pectore, Caesar, Nomina, per titulos ingredimurque tuos. Ergo ades, et placido paulum mea munera vultu Respice, pacando si quid ab hoste vacas. _Februa_ Romani dixere piamina patres: Nunc quoque dant verbo plurima signa fidem. Pontifices ab Rege petunt et Flamine lanas, Quîs veteri lingua _Februa_ nomen erat; Quaeque capit lictor domibus purgamina certis, Torrida cum mica farra, vocantur idem. Nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura Casta sacerdotum tempora fronde tegit. Ipse ego Flaminicam poscentem februa vidi: Februa poscenti pinea virga data est. Denique quodcumque est, quo pectora nostra pientur, Hoc apud intonsos nomen habebat avos. Mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci Omne solum lustrant, idque piamen habent; Aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, Tunc quum ferales praeteriere dies, Omne nefas omnemque mali purgamina causam Credebant nostri tollere posse senes. Graecia principium moris fuit. Illa nocentes Impia lustratos ponere facta putat. Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci Caede per Haemonias solvit Acastus aquas. Vectam frenatis per inane draconibus aegeus Credulus immerita Phasida juvit ope. Amphiaraïdes Naupactoo Acheloo, Solve nefas, dixit. Solvit et ille nefas. Ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis Fluminea tolli posse putetis aqua! Sed tamen--antiqui ne nescius ordinis erres-- Primus, ut est, Jani mensis et ante fuit. Qui sequitur Janum, veteris fuit ultimus anni; Tu quoque sacrorum, Termine, finis eras. Primus enim Jani mensis, quia janua prima est; Qui sacer est imis Manibus, imus erat. Postmodo creduntur spatio distantia longo Tempora bis quini continuasse Viri.
Principio mensis Phrygiae contermina Matri Sospita delubris dicitur aucta novis. Nunc ubi sint illis, quaeris, sacrata Kalendis Templa deae: longo procubuere die. Cetera ne simili caderent labefacta ruina, Cavit sacrati provida cura ducis, Sub quo delubris sentitur nulla senectus. Nec satis est homines, obligat ille deos. Templorum positor, templorum sancte repostor, Sit superis, opto, mutua cura tui. Dent tibi coelestes, quos tu coelestibus, annos, Proque tua maneant in statione domo. Tum quoque vicini lucus celebratur Asyli, Qua petit aequoreas advena Tibris aquas. Ad penetrale Numae, Capitolinumque Tonantem, Inque Jovis summa caeditur arce bidens. Saepe graves pluvias adopertus nubibus Auster Concitat, aut posita sub nive terra latet.
Proximus Hesperias Titan abiturus in undas Gemmea purpureis quum juga demet equis, Illa nocte aliquis tollens ad sidera vultum Dicet: Ubi est hodie, quae Lyra fulsit heri? Dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis In liquidas subito mersa notabit aquas.
Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, Is fugiet visus nocte sequente tuos; Seu fuit occultis felix in amoribus index, Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. Quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus? Carmine currentes ille tenebat aquas. Saepe sequens agnam lupus est hac voce retentus: Saepe avidum fugiens restitit agna lupum: Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una, Et stetit in saxo proxima cerva leae; Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix Sedit, et accipitri juncta columba fuit. Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion, Tamquam fraternis obstupuisse modis. Nomen Arionium Siculas impleverat urbes, Captaque erat lyricis Ausonis ora sonis. Inde domum repetens puppim conscendit Arion, Atque ita quaesitas arte ferebat opes. Forsitam, infelix, ventos undamque timebas; At tibi nave tua tutius aequor erat. Namque gubernator destricto constitit ense, Ceteraque armata conscia turba manu. Quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, pinum. Non sunt haec digitis arma tenenda tuis. Ille metu pavidus, Mortem non deprecor, inquit: Sed liceat sumpta pauca referre lyra. Dant veniam, ridentque moram. Capit ille coronam, Quae possit crines, Phoebe, decere tuos. Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: Reddidit icta suos pollice chorda sonos: Flebilibus veluti numeris canentia dura Trajectus penna tempora cantat olor. Protinus in medias ornatus desilit undas; Spargitur impulsa caerula puppis aqua. Inde--fide majus--tergo delphina recurvo Se memorant oneri supposuisse novo. Ille sedens citharamque tenet, pretiumque vehendi Cantat, et aequoreas carmine mulcet aquas. Dî pia facta vident; astris delphina recepit Jupiter, et stellas jussit habere novem.
Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles, Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum. Dum canimus sacras alterno carmine Nonas, Maximus hinc fastis accumulatur honos. Deficit ingenium, majoraque viribus urgent. Haec mihi praecipuo est ore canenda dies. Quid volui demens elegis imponere tantum Ponderis? heroi res erat ista pedis. Sancte Pater Patriae, tibi plebs, tibi Curia nomen Hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen Eques. Res tamen ante dedit; sero quoque vera tulisti Nomina; jam pridem tu pater orbis eras. Hoc tu per terras, quod in aethere Jupiter alto, Nomen habes; hominum tu pater, ille deum. Romule, concedas; facit hic tua magna tuendo Moenia: tu dederas transilienda Remo. Te Tatius, parvique Cures, Caeninaque sensit; Hoc duce Romanum est solis utrumque latus. Tu breve nescio quid victae telluris habebas: Quodcumque est alto sub Jove, Caesar habet. Tu rapis, hic castas duce se jubet esse maritas. Tu recipis luco, submovet ille nefas. Vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges; Tu domini nomen, principis ille tenet. Te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille. Coelestem fecit te pater, ille patrem.
Jam puer Idaeus media tenus eminet alvo, Et liquidas mixto nectare fundit aquas. En etiam, si quis Borean horrere solebat, Gaudeat: a Zephyris mollior aura venit.
Quintus ab aequoreis nitidum jubar extulit undis Lucifer, et primi tempora veris erunt. Ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, Magnaque discedens signa reliquit hiems.
Tertia nox veniat: Custodem protinus Ursae Adspicies geminos exseruisse pedes. Inter Hamadryadas jaculatricemque Dianam Callisto sacri pars fuit una chori. Illa deae tangens arcus, Quos tangimus, arcus, Este meae testes virginitatis, ait. Cynthia laudavit, promissaque foedera serva, Et comitum princeps tu mihi, dixit, eris. Foedera servasset, si non formosa fuisset. Cavit mortales: ab Jove crimen habet. Mille feras Phoebe silvis venata redibat, Aut plus, aut medium sole tenente diem. Ut tetigit lucum,--densa niger ilice lucus, In medio gelidae fons erat altus aquae-- Hac, ait, in silva, virgo Tegeaeae, lavemur. Erubuit falso virginis illa sono. Dixerat et Nymphis: Nymphae velamina ponunt. Hanc pudet, et tardae dat mala signa morae. Exuerat tunicas: uteri manifesta tumore Proditur indicio ponderis ipsa sui. Cui Dea, Virgineos, perjura Lycaoni, coetus Desere, nec castas pollue, dixit, aquas. Luna novum decies implerat cornibus orbem: Quae fuerat virgo credita, mater erat. Laesa furit Juno, formam mutatque puellae. Quid facis? invito pectore passa Jovem est. Utque ferae vidit turpes in pellice vultus, Hujus in amplexus Jupiter, inquit, eat. Ursa per incultos errabat squalida montes, Quae fuerat summo nuper amanda Jovi. Jam tria lustra puer furto conceptus agebat, Quum mater nato est obvia facta suo. Illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, Et gemuit: gemitus verba parentis erant. Hanc puer ignarus jaculo fixisset acuto, Ni foret in superas raptus uterque domus. Signa propinqua micant. Prior est, quam dicimus _Arcton_; _Arctophylax_ formam terga sequentis habet. Saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn, Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis.
Idibus agrestis fumant altaria _Fauni_, Hic ubi discretas insula rumpit aquas. Haec fuit illa dies, in qua Vejentibus arvis Ter centum _Fabii_ ter cecidere duo. Una domus vires et onus susceperat urbis: Sumunt gentiles arma professa manus. Egreditur castris miles generosus ab îsdem, E quis dux fieri quilibet aptus erat. Carmentis portae dextro via proxima Jano est. Ire per hanc noli, quisquis es, omen habet. Ill fama refert Fabios exisse trecentos. Porta vacat culpa; sed tamen omen habet. Ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem, --Turbidus hibernis ille fluebat aquis-- Castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt: Non aliter, quam quum Libyca de rupe leones Invadunt sparsos lata per arva greges. Diffugiunt hostes, inhonestaque vulnera tergo Accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. Sic iterum, sic saepe cadunt. Ubi vincere aperte Non datur, insidias armaque caeca parant. Campus erat: campi claudebant ultima colles, Silvaque montanas occulere apta feras. In medio paucos armentaque rara relinquunt: Cetera virgultis abdita turba latet. Ecce, velut torrens undis pluvialibus auctus Aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, Per sata perque vias fertur, nec, ut ante solebat, Riparum clausas margine finit aquas: Sic Fabii latis vallem discursibus implent, Quosque vident, spernunt, nec etus alter inest. Quo ruitis, generosa domus? male creditur hosti. Simplex nobilitas, perfida tela cave. Fraude perit virtus. In apertos undique campos Prosiliunt hostes, et latus omne tenent. Quid facient pauci contra tot millia fortes? Quidve, quod in misero tempore restet, habent? Sicut aper silvis longe Laurentibus actus Fulmineo celeres dissipat ore canes; Mox tamen ipse perit: sic non moriuntur inulti, Vulneraque alterna dantque feruntque manu. Una dies Fabios ad bellum miserat omnes: Ad bellum missos perdidit una dies. Ut tamen Herculeae superessent semina gentis, Credibile est ipsos consuluisse deos. Nam puer impubes et adhuc non utilis armis Unus de Fabia gente relictus erat, Scilicet, ut posses olim tu, Maxime, nasci, Cui res cunctando restituenda foret.
Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis, Et medius Crater inter utrumque jacet. Idibus illa latent: oriuntur nocte sequenti. Quae sibi cur tria sint consociata, canam. Forte Jovi festum Phoebus sollemne parabat: --Non faciet longas fabula nostra moras-- I mea, dixit, avis, ne quid pia sacra moretur, Et tenuem vivis fontibus affer aquam. Corvus inauratum pedibus cratera recurvis Tollit, et aërium pervolat altus iter. Stabat adhuc duris ficus densissima pomis: Tentat eam rostro: non erat apta legi. Immemor imperii sedisse sub arbore fertur, Dum fierent tarda dulcia poma mora. Jamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, Ad dominumque redit, fictaque verba refert: Hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum: Hic tenuit fontes officiumque meum. Addis, ait, culpae mendacia? Phoebus, et audes Fatidicum verbis fallere velle deum? At tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus, De nullo gelidae fonte bibantur aquae. Dixit, et antiqui monumenta perennia facti Anguis, Avis, Crater, sidera juncta micant.
Tertia post Idus nudos Aurora Lupercos Adspicit, et Fauni sacra bicornis erunt. Dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo, Attigerint Latias unde petita domos. Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur Arcades. Arcadiis plurimus ille jugis. Testis erit Pholoë, testes Stymphalides undae, Quique citis Ladon in mare currit aquis, Cinctaque pinetis nemoris juga Nonacrini, Altaque Cyllene, Parrhasiaeque nives. Pan erat armenti custos, Pan numen equarum: Munus ob incolumes ille ferebat oves. Transtulit Evander silvestria numina secum. Hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. Inde deum colimus, devectaque sacra Pelasgis. Flamen ad haec prisco more Dialis erat. Cur igitur currant, et cur--sic currere mos est-- Nuda ferant posita corpora veste, rogas. Ipse deus velox discurrere gaudet in altis Montibus, et subitas concitat ille feras. Ipse deus nudus nudos jubet ire ministros: Nec atis ad cursum commoda vestis erat. Ante Jovem genitum terras habuisse feruntur Arcades, et Luna gens prior illa fuit. Vita feris similis, nullos agitata per usus: Artis adhuc expers et rude vulgus erat. Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas: Nectar erat palmis hausta duabus aqua. Nullus anhelabat sub adunco vomere taurus: Nulla sub imperio terra colentis erat: Nullus adhuc erat usus equi, se quisque ferebat. Ibat ovis lana corpus amicta sua. Sub Jove durabant, et corpora nuda gerebant, Docta graves imbres et tolerare Notos. Nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti Moris, et antiquas testificantur opes. Sed, cur praecipue fugiat velamina Faunus, Traditur antiqui fabula plena joci. Forte comes dominae juvenis Tirynthius ibat: Vidit ab excelso Faunus utrumque jugo. Vidit, et incaluit, Montanaque numina, dixit, Nil mihi vobiscum est; haec meus ardor erit. Ibat odoratis humeros perfusa capillis Maeonis, aurato conspicienda sinu. Aurea pellebant rapidos umbracula soles, Quae tamen Herculeae sustinuere manus. Jamque nemus Bacchi, Tmoli vineta, tenebat, Hesperus et fusco roscidus ibat equo, Antra subit tophis laqueataque pumice vivo; Garrulus in primo limine rivus erat. Dumque parant epulas potandaque vina ministri, Cultibus Alciden instruit illa suis. Dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas: Dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. Ventre minor zona est: tunicarum vincla relaxat, Ut possit vastas exseruisse manus. Fregerat armillas non illa ad brachia factas. Scindebant magni vincula parva pedes. Ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis, Conditaque in pharetra tela minora sua. Sic epulis functi, sic dant sua corpora somno, Et positis juxta secubuere toris. Causa: repertori vitis pia sacra parabant, Quae facerent pure, quum foret orta dies. Noctis erat medium: quid non amor improbus audet? Roscida per tenebras Faunus ad antra venit, Utque videt somno comites vinoque solutos, Spem capit in dominis esse soporis idem, Intrat, et huc illuc temerarius errat adulter, Et praefert cautas subsequiturque manus, Venerat ad strati captata cubilia lecti, Et prima felix sorte futurus erat. Ut tetigit fulvi setis hirsuta leonis Vellera, pertimuit, sustinuitque manum, Attonitusque metu riguit: ut saepe viator Turbatum viso rettulit angue pedem. Inde tori, qui junctus erat, velamina tangit Mollia, mendaci decipiturque nota. Cetera tentantem cubito Tirynthius heros Reppulit. E summo decidit ille toro. Fit sonus: inclamat comites, et lumina poscit Maeonis. Illatis ignibus acta patent. Ille gemit lecto graviter dejectus ab alto, Membraque de dura vix sua tollit humo. Ridet et Alcides, et qui videre jacentem: Ridet amatorem Lyda puella suum. Veste deus lusus fallentes lumina vestes Non amat, et nudos ad sua sacra vocat. Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, Inque suo noster pulvere currat equus. Cornipedi Fauno caesa de more capella, Venit ad exiguas turba vocata dapes; Dumque sacerdotes verubus transsuta salignis Exta parant, medias sole tenente vias, Romulus et frater, pastoralisque juventus, Solibus et campo corpora nuda dabant, Caestibus, et jaculis, et missi pondere saxi Brachia per lusus experienda dabant. Pastor ab excelso, Per devia rura juvencos, Romule, praedones, eripe, dixit, agunt. Longum erat armari. Diversis exit uterque Partibus; accursu praeda recepta Remi. Ut rediit, verubus stridentia detrahit exta: Atque ait, Haec certe non nisi victor edet. Dicta facit, Fabiique simul. Venit irritus illuc Romulus, et mensas ossaque nuda videt. Risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque Vincere: Quinctilios non potuisse suos. Fama manet facti. Posito velamine currunt: Et memorem famam, quod bene cessit, habet. Forsitan et quaeras, cur sit locus ille _Lupercal_, Quaeve diem tali nomine causa notet. Ilia Vestalis coelestia semina partu Ediderat, patruo regna tenente suo. Is jubet auferri pueros et in amne necari. Quid facis? ex istis Romulus alter erit. Jussa recusantes peragunt lacrimosa ministri; Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt. Albula, quem Tibrin mersus Tiberinus in unda Reddidit, hibernis forte tumebat aquis. Hic, ubi nunc Fora sunt, lintres errare videres, Quaque jacent valles, Maxime Circe, tuae. Hic ubi venerunt,--neque enim procedere possunt Longius--ex illis unus et alter, ait: At quam sunt similes! at quam formosus uterque! Plus tamen ex illis iste vigoris habet. Si genus arguitur vultu, ni fallit imago, Nescio quem vobis suspicor esse deum. At si quis vestrae deus esset originis auctor, In tam praecipiti tempore ferret opem. Ferret opem certe, si non ope mater egeret, Quae facta est uno mater et orba die. Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas Corpora. Desicrat; deposuitque sinu, Vagierunt clamore pari: sentire putares. Hi redeunt udis in sua tecta genis. Sustinet impositos summa cavus alveus unda. Heu quantum fati parva tabella tulit! Alveus in limo silvis appulsus opacis, Paullatim fluvio deficiente, sedet. Arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur Rumina nunc ficus, Romula ficus erat. Venit ad expositos--mirum--lupa feta gemellos. Quis credat pueris non nocuisse feram? Non nocuisse parum est: prodest quoque: quos lupa nutrit,415 Perdere cognatae sustinuere manus. Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis, Et fingit lingua corpora bina sua. Marte satos scires; timor abfuit: ubera ducunt, Nec sibi promissi lactis aluntur ope. Illa loco nomen fecit; locus ipse Lupercis. Magna dati nutrix praemia lactis habet. Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos? Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet. Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis, Nec prece, nec magico carmine mater eris. Excipe fecundae patienter verbera dextrae: Jam socer optatum nomen habebit avi. Nam fuit illa dies, dura quum sorte maritae Reddebant uteri pignora rara sui. Quid mihi, clamabat, prodest rapuisse Sabinas, Romulus--hoc illo sceptra tenente fuit-- Si mea non vires, sed bellum injuria fecit! Utilius fuerat non habuisse nurus. Monte sub Esquilio, multis incaeduus annis Junonis magnae nomine lucus erat, Huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique Suppliciter posito procubuere genu. Quum subito motae tremuere cacumina silvae, Et dea per lucos mira locuta suos, Italidas matres, inquit, sacer hircus inito! Obstupuit dubio territa turba sono. Augur erat: nomen longis intercidit annis: Nuper ab Etrusca venerat exsul humo. Ille caprum mactat. Jussae sua terga puellae Pellibus exsectis percutienda dabant. Luna resumebat decimo nova cornua motu, Virque pater subito, nuptaque mater erat. Gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus, Aut quia principium tu, dea, lucis habes. Parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis, Maturumque utero molliter effer onus.
Orta dies fuerit: tu desine credere ventis, Perdidit illius temporis aura fidem. Flamina non constant: et sex reserata diebus Carceris aeolii janua laxa patet. Jam levis obliqua subsedit Aquarius urna. Proximus aetherios excipe, Piscis, equos. Te memorant fratremque tuum--nam juncta micatis Signa--duos tergo sustinuisse deos. Terribilem quondam fugiens Typhona Dione, Tunc quum pro coelo Jupiter arma tulit, Venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo, Inque Palaestinae margine sedit aquae. Populus et cannae riparum summa tenebant, Spemque dabant salices, hos quoque posse tegi. Dum latet, intonuit vento nemus. Illa timore Pallet, et hostiles credit adesse manus; Utque sinu natum tenuit, Succurrite Nymphae, Et dîs auxilium ferte duobus, ait. Nec mora, prosiluit. Pisces subiere gemelli; Pro quo nunc dignum sidera munus habent. Inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis, Nec violant timidi piscibus ora Syri.
Proxima lux vacua est: at tertia dicta Quirino. Qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit; Sive quod hasta _curis_ priscis est dicta Sabinis: --Bellicus a telo venit in astra deus-- Sive suum regi nomen posuere Quirites: Seu quia Romanis junxerat ille Cures. Nam pater armipotens, postquam nova moenia vidit, Multaque Romulea bella peracta manu, Jupiter, inquit, habet Romana potentia vires: Sanguinis officio non eget illa mei. Redde patri natum: quamvis intercidit alter, Pro se, proque Remo, qui mihi restat, erit. Unus erit, quem tu tolles in caerula coeli; Tu mihi dixisti: sint rata dicta Jovis. Jupiter annuerat; nutu tremefactus uterque Est polus, et coeli pondera sensit Atlas. Est locus: antiqui Capreae dixere paludem. Forte tuis illic, Romule, jura dabas. Sol fugit, et removent subeuntia nubila coelum, Et gravis effusus decidit imber aquis, Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether. Fit fuga: rex patris astra petebat equis. Luctus erat, falsaeque Patres in crimine caedis; Haesissetque animis forsitan illa fides: Sed Proculus Longa veniebat Julius Alba, Lunaque fulgebat, nec facis usus erat: Quum subito motu nubes crepuere sinistrae. Rettulit ille gradus, horrueruntque comae. Pulcher, et humano major, trabeaque decorus Romulus in media visus adesse via, Et dixisse simul, Prohibe lugere Quirites: Nec violent lacrimis numina nostra suis. Tura ferant, placentque novum pia turba Quirinum, Et patrias artes militiamque colant. Jussit, et in tenues oculis evanuit auras. Convocat hic populos, jussaque verba refert. Templa deo fiunt. Collis quoque dictus ab illo, Et referunt certi sacra paterna dies. Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur, Accipe: parva quidem causa, sed apta subest. Non habuit tellus doctos antiqua colonos: Lassabant agiles aspera bella viros. Plus erat in gladio, quam curvo laudis aratro: Neglectus domino pauca ferebat ager. Farra tamen veteres jaciebant, farra metebant, Primitias Cereri farra resecta dabant. Usibus admoniti flammis torrenda dederunt, Multaque peccato damna tulere suo. Nam modo verrebant nigras pro farre favillas; Nunc ipsas ignes corripuere casas. Facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni Orant, ut fruges temperet illa suas. Curio legitimis nunc Fornacalia verbis Maximus indicit, nec stata sacra facit; Inque Foro, multa circum pendente tabella, Signatur certa Curia quaeque nota; Stultaque pars populi, quae sit sua Curia, nescit: Sed facit extrema sacra relata die.
Est honor et tumulis. Animas placate paternas, Parvaque in exstinctas munera ferte pyras, Parva petunt Manes. Pietas pro divite grata est Munere. Non avidos Styx habet ima deos. Tegula porrectis satis est velata coronis, Et sparsae fruges, parcaque mica salis, Inque mero mollita Ceres, violaeque solutae. Haec habeat media testa relicta via. Nec majora veto: sed et his placabilis umbra est. Adde preces positis et sua verba focis. Hunc morem aeneas, pietatis idoneus auctor, Attulit in terras, juste Latine, tuas. Ille patris Genio sollemnia dona ferebat; Hinc populi ritus edidicere pios. At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis Bella, Parentales deseruere dies. Non impune fuit. Nam dicitur omine ab isto Roma suburbanis incaluisse rogis. Vix equidem credo: bustis exisse feruntur, Et tacitae questi tempore noctis avi; Perque vias urbis, Latiosque ululasse per agros Deformes animas, vulgus inane, ferunt. Post ea praeteriti tumulis redduntur honores, Prodigiisque venit funeribusque modus. Dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae: Exspectet puros pinea taeda dies. Nec tibi, quae cupidae matura videbere matri, Comat virgineas hasta recurva comas. Conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris Aufer. Habent alias maesta sepulcra faces. Di quoque templorum foribus celentur opertis, Ture vacent arae, stentque sine igne foci. Nunc animae tenues et corpora functa sepulcris Errant: nunc posito pascitur umbra cibo. Nec tamen haec ultra, quam, tot de mense supersint Luciferi, quot habent carmina nostra pedes. Hanc, quia justa ferunt, dixere _Feralia_ lucem. Ultima placandis Manibus illa dies. Ecce anus in mediis residens annosa puellis Sacra facit Tacitae: vix tamen ipsa tacet; Et digitis tria tura tribus sub limine ponit, Qua brevis occultum mus sibi fecit iter. Tumn cantata ligat cum fusco licia plumbo; Et septem nigras versat in ore fabas; Quodque pice adstrinxit, quod acu trajecit ahena, Obsutum maenae torret in igne caput: Vina quoque instillat. Vini quodcumque relictum est, Aut ipsa, aut comites, plus tamen ipsa, bibit. Hostiles linguas inimicaque vinximus ora, Dicit discedens, ebriaque exit anus. Protinus a nobis, quae sit dea Muta, requires. Disce, per antiquos quae mihi nota senes. Jupiter indomito Juturnae captus amore Multa tulit, tanto non patienda deo. Illa modo in silvis inter coryleta jacebat: Nunc in cognatas desiliebat aquas. Convocat hic Nymphas, Latium quaecumque tenebant, Et jacit in medio talia verba choro: Invidet ipsa vitatque, quod expedit illi, Vestra soror summo jungere membra deo. Consulite ambobus: nam quae est mea magna voluptas, Utilitas vestra magna sororis erit. Vos illi in prima fugienti obsistite ripa, Ne sua fluminea corpora mergat aqua. Dixerat: annuerunt nymphae Tiberinides omnes, Quaeque colunt thalamos, Illa diva, tuos. Forte fuit Naïs, Lara nomine: prima sed illi Dicta bis antiquum syllaba nomen erat, Ex vitio positum. Saepe illi dixerat Almo, Nata, tene linguam: nec tamen illa tenet. Quae, simul ac tetigit Juturnae stagna sororis, Effuge, ait, ripas: dicta refertque Jovis. Illa etiam Junonem adiit, miserataque nuptam, Naïda Juturnam vir tuus, inquit, amat. Jupiter intumuit: quaque est non usa modeste, Eripuit linguam, Mercuriumque monet, Duc hanc ad Manes: locus ille silentibus aptus. Nympha, sed infernae Nympha paludis, erit. Jussa Jovis fiunt. Accepit lucus euntes. Dicitur illa duci placuisse deo. Vim parat hic: vultu pro verbis illa precatur, Et frustra muto nititur ore loqui. Fitque gravis, geminosque parit, qui compita servant, Et vigilant nostra semper in aede, Lares. Proxima cognati dixere Caristia cari, Et venit ad socias turba propinqua dapes. Scilicet a tumulis, et, qui periere, propinquis Protinus ad vivos ora referre juvat, Postque tot amissos, quidquid de sanguine restat, Adspicere, et generis dinumerare gradus. Innocui veniant: procul hinc, procul impius esto Frater, et in partus mater acerba suos; Cui pater est vivax, qui matris digerit annos, Quae premit invisam socrus iniqua nurum. Tantalidae fratres absint, et Iasonis uxor, Et quae ruricolis semina tosta dedit: Et soror, et Progne, Tereusque duabus iniquus, Et quicumque suas per scelus auget opes. Dîs generis date tura bonis; Concordia fertur Illa praecipue mitis adesse die; Et libate dapes, ut grati pignus honoris Nutriat incinctos missa patella Lares, Jamque ubi suadebit placidos nox ultima somnos, Larga precaturi sumite vina manu, Et, Bene nos, Patriae, bene te, Pater, optime Caesar! Dicite suffuso per sacra verba mero.
Nox ubi transierit, solito celebretur honore, Separat indicio qui deus arva suo. Termine, sive lapis, sive es defossus in agro Stipes ab antiquis, sic quoque numen habes. Te duo diversa domini pro parte coronant, Binaque serta tibi, binaque liba ferunt. Ara fit: huc ignem curto fert rustica testu Sumptum de tepidis ipsa colona focis. Ligna senex minuit, concisaque construit alte, Et solida ramos figere pugnat humo. Dum sicco primas irritat cortice flammas, Stat puer, et manibus lata canistra tenet. Inde, ubi ter fruges medios immisit in ignes, Porrigit incisos filia parva favos. Vina tenent alii: libantur singula flammis. Spectant et linguis Candida turba favent. Spargitur et caeso communis Terminus agno: Nec queritur, lactens quum sibi porca datur. Conveniunt celebrantque dapes vicinia supplex, Et cantant laudes, Termine sancte, tuas. Tu populos, urbesque, et regna ingentia finis: Omnis erit sine te litigiosus ager. Nulla tibi ambitio est: nullo corrumperis auro: Legitima servas credita rura fide: Si tu signasses olim Thyreatida terram, Corpora non leto missa trecenta forent, Nec foret Othryades congestis lectus in armis. O quantum patriae sanguinis ille dedit! Quid, nova quum fierent Capitolia? nempe deorum Cuncta Jovi cessit turba, locumque dedit. Terminus--ut veteres memorant--inventus in aede Restitit, et magno cum Jove templa tenet. Nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, Exiguum templi tecta foramen habent. Termine, post illud levitas tibi libera non est, Qua positus fueris in statione, mane. Nec tu vicino quidquam concede roganti, Ne videare hominem praeposuisse Jovi; Et seu vomeribus, seu tu pulsabere rastris, Clamato, Meus est hic ager, ille tuus. Est via, quae populum Laurentes ducit in agros, Quondam Dardanio regna petita duci. Illac lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris Sacra videt fieri sextus ab urbe lapis. Gentibus est aliis tellus data limite certo; Romanae spatium est urbis et orbis idem.
Nunc mihi dicenda est Regis fuga. Traxit ab illa Sextus ab extremo nomina mense dies. Ultima Tarquinius Romanae gentis habebat Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen. Ceperat hic alias, alias everterat urbes, Et Gabios turpi fecerat arte suos. Namque trium minimus, proles manifesta Superbi, In medios hostes nocte silente venit. Nudarant gladios: Occidite, dixit, inermem! Hoc cupiant fratres, Tarquiniusque pater, Qui mea crudeli laceravit verbere terga! --Dicere ut hoc posset, verbera passus erat-- Luna fuit. Spectant juvenem, gladiosque recondunt, Tergaque, deducta veste, notata vident. Flent quoque, et, ut secum tueatur bella, precantur. Callidus ignaris annuit ille viris. Jamque potens misso genitorem appellat amico, Prodendi Gabios quod sibi monstret iter, Hortus odoratis suberat cultissimus herbis, Sectus humum rivo lene sonantis aquae. Illic Tarquinius mandata latentia nati Accipit, et virga lilia summa metit. Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit, Filius, Agnosco jussa parentis, ait. Nec mora: principibus caesis ex urbe Gabina, Traduntur ducibus moenia nuda suis. Ecce--nefas visu--mediis altaribus anguis Exit, et exstinctis ignibus exta rapit. Consulitur Phoebus. Sors est ita reddita: Matri Qui dederit princeps oscula, victor erit. Oscula quisque suae matri properata tulerunt, Non intellecto credula turba deo. Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset Tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis. Ille jacens pronus matri dedit oscula Terrae, Creditus offenso procubuisse pede. Cingitur interea Romanis Ardea signis, Et patitur lentas obsidione moras. Dum vacat, et metuunt hostes committere pugnam, Luditur in castris: otia miles agit. Tarquinius juvenis socios dapibusque meroque Accipit, atque illis rege creatus ait: Dum nos difficilis pigro tenet Ardea bello, Nec sinit ad patrios arma referre deos; Ecquid in officio torus est socialis? et ecquid Conjugibus nostris mutua cura sumus? Quisque suam laudant. Studiis certamina crescunt, Et fervent multo linguaque corque mero. Surgit, cui clarum dederat Collatia nomen; Non opus est verbis, credite rebus, ait. Nox superest: tollamur equis, urbemque petamus. Dicta placent: frenis impediuntur equi. Pertulerant dominos. Regalia protinus illi Tecta petunt: custos in fore nullus erat. Ecce nurum regis fusis per colla coronis Inveniunt posito pervigilare mero. Inde cito passu petitur Lucretia. Nebat; Ante torum calathi lanaque mollis erant. Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant, Inter quas tenui sic ait ipsa sono: Mittenda est domino--nunc, nunc properate, puellae-- Quamprimum nostra facta lacerna manu. Quid tamen audistis?--nam plura audire potestis-- Quantum de bello dicitur esse super? Postmodo victa cades, melioribus, Ardea, restas, Improba, quae nostros cogis abesse viros. Sint tantum reduces. Sed enim temerarius ille Est meus, et stricto quolibet ense ruit. Mens abit, et morior, quoties pugnantis imago. Me subit, et gelidum pectora frigus habet. Desinit in lacrimas, intentaque fila remittit, In gremio vultum deposuitque suum. Hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam, Et facies animo dignaque parque fuit. Pone metum, venio, conjux ait. Illa revixit, Deque viri collo dulce pependit onus. Interea juvenis furiales regius ignes Concipit, et caeco raptus amore furit. Forma placet, niveusque color, flavique capilli, Quique aderat nulla factus ab arte decor. Verba placent, et vox, et quod corrumpere non est: Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. Jam dederat cantum lucis praenuntius ales, Quum referunt juvenes in sua castra pedem. Carpitur attonitos absentis imagine sensus Ille: recordanti plura magisque placent. Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, Neglectae collo sic jacuere comae, Hos habuit vultus, haec illi verba fuere, Hic decor, haec facies, hic color oris erat. Ut solet a magno fluctus languescere flatu, Sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet: Sic, quamvis aberat placitae praesentia formae, Quem dederat praesens forma, manebat amor. Ardet, et injusti stimulis agitatus amoris Comparat indigno vimque dolumque toro. Exitus in dubio est. Audebimus ultima, dixit. Viderit, audentes forsne deusne juvet. Cepimus audendo Gabios quoque. Talia fatus Ense latus cinxit, tergaque pressit equi. Accipit aerata juvenem Collatia porta, Condere jam vultus sole parante suos. Hostis, ut hospes, init penetralia Collatini: Comiter excipitur: sanguine junctus erat. Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum Infelix epulas hostibus illa suis. Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somni. Nox erat, et tota lumina nulla domo. Surgit, et auratum vagina liberat ensem, Et venit in thalamos, nupta pudica, tuos, Utque torum pressit, Ferrum, Lucretia, mecum est, Natus, ait, regis, Tarquiniusque loquor. Illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi, Aut aliquid toto pectore mentis habet. Sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis Parva sub infesto quum jacet agna lupo. Quid faciat? pugnet? vincetur femina pugna. Clamet? at in dextra, qui necet, ensis adest. Effugiat? positis urgentur pectora palmis; Tune primum externa pectora tacta manu. Instat amans hostis precibus, pretioque, minisque: Nec prece, nec pretio, nec movet ille minis. Nil agis; eripiam, dixit, pro crimine vitam: Falsus adulterii testis adulter erit. Interimam famulum, cum quo deprensa fereris. Succubuit famae victa puella metu. Quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet. Heu quanto regnis nox stetit una tuis! Jamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, Ut solet ad nati mater itura rogum; Grandaevumque patrem fido cum conjuge castris Evocat: et posita venit uterque mora. Utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt, Cui paret exsequias, quove sit icta malo. Illa diu reticet, pudibundaque celat amictu Ora. Fluunt lacrimae more perennis aquae. Hinc pater, hinc conjux lacrimas solantur, et orant, Indicet: et caeco flentque paventque metu. Ter conata loqui, ter destitit, ausaque quarto. Non oculos adeo sustulit illa suos. Hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar, inquit, Eloquar infelix dedecus ipsa meum. Quaeque potest narrat. Restabant ultima; flevit, Et matronales erubuere genae. Dant veniam facto genitor conjuxque coactae. Quam, dixit, veniam vos datis, ipsa nego. Nec mora; celato figit sua pectora ferro, Et cadit in patrios sanguinolenta pedes. Tunc quoque jam moriens, ne non procumbat honeste, Respicit. Haec etiam cura cadentis erat. Ecce super corpus communia damna gementes, Obliti decoris, virque paterque jacent. Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit, Fixaque semanimi corpore tela rapit; Stillantemqne tenens generoso sanguine cultrum, Edidit impavidos ore minante sonos: Per tibi ego hunc juro fortem castumque cruorem, Perque tuos Manes, qui mihi numen erunt, Tarquinium poenas profuga cum stirpe daturum. Jam satis est virtus dissimulata diu. Illa jacens ad verba oculos sine lumine movit, Visaque concussa dicta probare coma. Fertur in exsequias animi matrona virilis, Et secum lacrimas invidiamque trahit. Vulnus inane patet. Brutus clamore Quirites Concitat, et regis facta nefanda refert. Tarquinius cum prole fugit. Capit annua Consul Jura. Dies regnis illa suprema fuit.
Fallimur? an veris praenuntia venit hirundo, Et metuit, ne qua versa recurrat hiems? Saepe tamen, Progne, nimium properasse quereris, Virque tuo Tereus frigore laetus erit.
Jamque duae restant noctes de mense secundo, Marsque citos junctis curribus urget equos. Ex vero positum permansit Equiria nomen, Quae deus in campo prospicit ipse suo. Jure venis, Gradive; locum tua tempora poscunt, Signatusque tuo nomine mensis adest. Venimus in portum libro cum mense peracto. Naviget hinc alia jam mihi linter aqua.